|
| 14 |
LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS |
Proverbs - Wycliffe Bible(14c) |
Proverbs - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Sapiens mulier ædificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet. |
|
|
|
| 2 |
Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. |
|
|
|
| 3 |
In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos. |
|
|
|
| 4 |
Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. |
|
|
|
| 5 |
Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis. |
|
|
|
| 6 |
Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis. |
|
|
|
| 7 |
Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ. |
|
|
|
| 8 |
Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans. |
|
|
|
| 9 |
Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. |
|
|
|
| 10 |
Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. |
|
|
|
| 11 |
Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt. |
|
|
|
| 12 |
Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. |
|
|
|
| 13 |
Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. |
|
|
|
| 14 |
Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. |
|
|
|
| 15 |
Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti p |
|
|
|
| 16 |
Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit. |
|
|
|
| 17 |
Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. |
|
|
|
| 18 |
Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. |
|
|
|
| 19 |
Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum. |
|
|
|
| 20 |
Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi. |
|
|
|
| 21 |
Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam dili |
|
|
|
| 22 |
Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona. |
|
|
|
| 23 |
In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. |
|
|
|
| 24 |
Corona sapientium divitiæ eorum; fatuitas stultorum imprudentia. |
|
|
|
| 25 |
Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis. |
|
|
|
| 26 |
In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. |
|
|
|
| 27 |
Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis. |
|
|
|
| 28 |
In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. |
|
|
|
| 29 |
Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. |
|
|
|
| 30 |
Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia. |
|
|
|
| 31 |
Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis. |
|
|
|
| 32 |
In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua. |
|
|
|
| 33 |
In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. |
|
|
|
| 34 |
Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum. |
|
|
|
| 35 |
Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit. |
|
|
|