|
| 31 |
LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS |
Proverbs - Wycliffe Bible(14c) |
Proverbs - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua. |
|
|
Advice to a king. Pr.31.1-9 |
| 2 |
Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum? |
|
|
|
| 3 |
Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges. |
|
|
|
| 4 |
Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; |
|
|
|
| 5 |
et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. |
|
|
|
| 6 |
Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. |
|
|
|
| 7 |
Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius. |
|
|
|
| 8 |
Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. |
|
|
|
| 9 |
Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem. |
|
|
|
| 10 |
Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. |
|
|
The capable wife. Pr.31.10-31 |
| 11 |
Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. |
|
|
|
| 12 |
Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. |
|
|
|
| 13 |
Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum. |
|
|
|
| 14 |
Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. |
|
|
|
| 15 |
Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. |
|
|
|
| 16 |
Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam. |
|
|
|
| 17 |
Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. |
|
|
|
| 18 |
Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus. |
|
|
|
| 19 |
Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. |
|
|
|
| 20 |
Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. |
|
|
|
| 21 |
Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. |
|
|
|
| 22 |
Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus. |
|
|
|
| 23 |
Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ. |
|
|
|
| 24 |
Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo. |
|
|
|
| 25 |
Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. |
|
|
|
| 26 |
Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus. |
|
|
|
| 27 |
Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. |
|
|
|
| 28 |
Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt; vir ejus, et laudavit eam. |
|
|
|
| 29 |
Multæ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas. |
|
|
|
| 30 |
Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. |
|
|
|
| 31 |
Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. |
|
|
|