katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234567891011121314

10 OSEE PROPHETA Osee - Wycliffe Bible(14c) Osee - Douay Rheims(17c) Reference

1 Vitis frondosa Israël,
fructus adæquatus est ei:
secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria,
juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris.
 
2 Divisum est cor eorum, nunc interibunt;
ipse confringet simulacra eorum,
depopulabitur aras eorum.
 
3 Quia nunc dicent: Non est rex nobis,
non enim timemus Dominum;
et rex quid faciet nobis?
 
4 Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis fœdus;
et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri.
 
5 Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ;
quia luxit super eum populus ejus,
et æditui ejus super eum exsultaverunt
in gloria ejus, quia migravit ab eo.
 
6 Siquidem et ipse in Assur delatus est,
munus regi ultori.
Confusio Ephraim capiet,
et confundetur Israël in voluntate sua.
 
7 Transire fecit Samaria regem suum
quasi spumam super faciem aquæ.
 
8 Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israël;
lappa et tribulus ascendet super aras eorum:
et dicent montibus: Operite nos,
et collibus: Cadite super nos.
 
9 Ex diebus Gabaa peccavit Israël;
ibi steterunt.
Non comprehendet eos in Gabaa
prælium super filios iniquitatis.
The LORD pronounces judgement on Israel. Hs.10.9-15
10 Juxta desiderium meum corripiam eos:
congregabuntur super eos populi,
cum corripientur propter duas iniquitates suas.
 
11 Ephraim vitula docta diligere trituram,
et ego transivi super pulchritudinem colli ejus:
ascendam super Ephraim,
arabit Judas;
confringet sibi sulcos Jacob.
 
12 Seminate vobis in justitia,
et metite in ore misericordiæ.
Innovate vobis novale;
tempus autem requirendi Dominum,
cum venerit qui docebit vos justitiam.
 
13 Arastis impietatem,
iniquitatem messuistis:
comedistis frugem mendacii,
quia confisus es in viis tuis,
in multitudine fortium tuorum.
 
14 Consurget tumultus in populo tuo;
et omnes munitiones tuæ vastabuntur,
sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal
in die prælii, matre super filios allisa.
 
15 Sic fecit vobis Bethel,
a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.