katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234567891011121314

8 OSEE PROPHETA Osee - Wycliffe Bible(14c) Osee - Douay Rheims(17c) Reference

1 In gutture tuo sit tuba
quasi aquila super domum Domini,
pro eo quod transgressi sunt fœdus meum,
et legem meam prævaricati sunt.
The LORD condemns Israel for Idol worship. Hs.8.1-14
2 Me invocabunt: Deus meus,
cognovimus te Israël.
 
3 Projecit Israël bonum:
inimicus persequetur eum.
 
4 Ipsi regnaverunt, et non ex me;
principes exstiterunt, et non cognovi:
argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,
ut interirent.
 
5 Projectus est vitulus tuus, Samaria;
iratus est furor meus in eos.
Usquequo non poterunt emundari?
 
6 Quia ex Israël et ipse est:
artifex fecit illum, et non est deus;
quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
 
7 Quia ventum seminabunt,
et turbinem metent:
culmus stans non est in eo;
germen non faciet farinam:
quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
 
8 Devoratus est Israël;
nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
 
9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur,
onager solitarius sibi;
Ephraim munera dederunt amatoribus.
 
10 Sed et cum mercede conduxerint nationes,
nunc congregabo eos,
et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
 
11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum;
factæ sunt ei aræ in delictum.
 
12 Scribam ei multiplices leges meas,
quæ velut alienæ computatæ sunt.
 
13 Hostias offerent,
immolabunt carnes et comedent,
et Dominus non suscipiet eas:
nunc recordabitur iniquitatis eorum,
et visitabit peccata eorum:
ipsi in Ægyptum convertentur.
 
14 Et oblitus est Israël factoris sui,
et ædificavit delubra;
et Judas multiplicavit urbes munitas;
et mittam ignem in civitates ejus,
et devorabit ædes illius.