katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234567891011121314

12 OSEE PROPHETA Osee - Wycliffe Bible(14c) Osee - Douay Rheims(17c) Reference

1 Ephraim pascit ventum,
et sequitur æstum;
tota die mendacium et vastitatem multiplicat:
et fœdus cum Assyriis iniit,
et oleum in Ægyptum ferebat.
 
2 Judicium ergo Domini cum Juda,
et visitatio super Jacob:
juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei.
 
3 In utero supplantavit fratrem suum,
et in fortitudine sua directus est cum angelo.
 
4 Et invaluit ad angelum, et confortatus est;
flevit, et rogavit eum.
In Bethel invenit eum,
et ibi locutus est nobiscum.
 
5 Et Dominus Deus exercituum,
Dominus memoriale ejus.
 
6 Et tu ad Deum tuum converteris;
misericordiam et judicium custodi,
et spera in Deo tuo semper.
 
7 Chanaan, in manu ejus statera dolosa,
calumniam dilexit.
 
8 Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum;
inveni idolum mihi:
omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.
 
9 Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti:
adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.
 
10 Et locutus sum super prophetas,
et ego visionem multiplicavi,
et in manu prophetarum assimilatus sum.
 
11 Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes;
nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri.
 
12 Fugit Jacob in regionem Syriæ,
et servivit Israël in uxorem,
et in uxorem servavit.
 
13 In propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto,
et in propheta servatus est.
 
14 Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis:
et sanguis ejus super eum veniet,
et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.