katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234567891011121314

13 OSEE PROPHETA Osee - Wycliffe Bible(14c) Osee - Douay Rheims(17c) Reference

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël;
et deliquit in Baal, et mortuus est.
Final judgement on Israel. Hs.13.1-16
2 Et nunc addiderunt ad peccandum;
feceruntque sibi conflatile de argento suo
quasi similitudinem idolorum:
factura artificum totum est:
his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes.
 
3 Idcirco erunt quasi nubes matutina,
et sicut ros matutinus præteriens;
sicut pulvis turbine raptus ex area,
et sicut fumus de fumario.
 
4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti;
et Deum absque me nescies,
et salvator non est præter me.
 
5 Ego cognovi te in deserto,
in terra solitudinis.
 
6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt;
et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
 
7 Et ego ero eis quasi leæna,
sicut pardus in via Assyriorum.
 
8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis,
et dirumpam interiora jecoris eorum,
et consumam eos ibi quasi leo:
bestia agri scindet eos.
 
9 Perditio tua, Israël: tantummodo in me auxilium tuum.
 
10 Ubi est rex tuus?
maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis;
et judices tui, de quibus dixisti:
Da mihi regem et principes.
 
11 Dabo tibi regem in furore meo,
et auferam in indignatione mea.
 
12 Colligata est iniquitas Ephraim;
absconditum peccatum ejus.
 
13 Dolores parturientis venient ei:
ipse filius non sapiens:
nunc enim non stabit in contritione filiorum.
 
14 De manu mortis liberabo eos;
de morte redimam eos.
Ero mors tua, o mors !
morsus tuus ero, inferne !
consolatio abscondita est ab oculis meis.
 
15 Quia ipse inter fratres dividet:
adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem,
et siccabit venas ejus,
et desolabit fontem ejus:
et ipse diripiet thesaurum omnis vasisdesiderabilis