|
| 9 |
OSEE PROPHETA |
Osee - Wycliffe Bible(14c) |
Osee - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Noli lætari, Israël;
noli exsultare sicut populi:
quia fornicatus es a Deo tuo;
dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
|
|
|
Hosea pronounces punishment for Israel. Hs.9.1-9 |
| 2 |
Area et torcular non pascet eos,
et vinum mentietur eis:
|
|
|
|
| 3 |
non habitabunt in terra Domini.
Reversus est Ephraim in Ægyptum,
et in Assyriis pollutum comedit.
|
|
|
|
| 4 |
Non libabunt Domino vinum,
et non placebunt ei.
Sacrificia eorum quasi panis lugentium;
omnes qui comedent eum, contaminabuntur:
quia panis eorum animæ ipsorum:
non intrabit indomumDomini. |
|
|
|
| 5 |
Quid facietis in die solemni,
in die festivitatis Domini?
|
|
|
|
| 6 |
Ecce enim profecti sunt a vastitate:
Ægyptus congregabit eos;
Memphis sepeliet eos:
desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit,
lappa in tabernaculis eorum.
|
|
|
|
| 7 |
Venerunt dies visitationis,
venerunt dies retributionis.
Scitote, Israël,
stultum prophetam,
insanum virum spiritualem,
propter multitudinem iniquitatis tuæ,
et multitudinem amentiæ.
|
|
|
|
| 8 |
Speculator Ephraim cum Deo meo,
propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus;
insania in domo Dei ejus.
|
|
|
|
| 9 |
Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa.
Recordabitur iniquitatis eorum,
et visitabit peccata eorum.
|
|
|
|
| 10 |
Quasi uvas in deserto inveni Israël,
quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum:
ipsi autem intraverunt ad Beelphegor,
et abalienati sunt in confusionem,
et facti sunt abomin |
|
|
The consequences of Israel's sin. Hs.9.10-14 |
| 11 |
Ephraim quasi avis avolavit;
gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
|
|
|
|
| 12 |
Quod etsi enutrierint filios suos,
absque liberis eos faciam in hominibus;
sed et væ eis cum recessero ab eis !
|
|
|
|
| 13 |
Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine;
et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.
|
|
|
|
| 14 |
Da eis, Domine. Quid dabis eis?
da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.
|
|
|
|
| 15 |
Omnes nequitiæ eorum in Galgal,
quia ibi exosos habui eos.
Propter malitiam adinventionum eorum,
de domo mea ejiciam eos;
non addam ut diligam eos:
omnes principes eorum recedentes.
|
|
|
Judgement on Israel. Hs.9.15-16 |
| 16 |
Percussus est Ephraim;
radix eorum exsiccata est:
fructum nequaquam facient,
quod etsi genuerint,
interficiam amantissima uteri eorum.
|
|
|
|
| 17 |
Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum,
et erunt vagi in nationibus. |
|
|
The prophet speaks about Israel. Hs.9.17-10.8 |