|
| 15 |
JEREMIAS PROPHETA |
Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) |
Jeremias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses et Samuel coram me,
non est anima mea ad populum istum:
ejice illos a facie mea, et egrediantur.
|
|
|
Doom for the people of Judah. Jr.15.1-9 |
| 2 |
Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur?
dices ad eos: Hæc dicit Dominus:
Qui ad mortem, ad mortem,
et qui ad gladium, ad gladium,
et qui ad famem, ad famem,
et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
|
|
|
|
| 3 |
Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus:
gladium ad occisionem,
et canes ad lacerandum,
et volatilia cæli et bestias terræ
ad devorandum et dissipandum.
|
|
|
|
| 4 |
Et dabo eos in fervorem universis regnis terræ,
propter Manassen filium Ezechiæ regis Juda,
super omnibus quæ fecit in Jerusalem.
|
|
|
|
| 5 |
Quis enim miserebitur tui, Jerusalem,
aut quis contristabitur pro te?
aut quis ibit ad rogandum pro pace tua?
|
|
|
|
| 6 |
Tu reliquisti me, dicit Dominus;
retrorsum abiisti:
et extendam manum meam super te, et interficiam te:
laboravi rogans.
|
|
|
|
| 7 |
Et dispergam eos ventilabro in portis terræ:
interfeci et disperdidi populum meum,
et tamen a viis suis non sunt reversi.
|
|
|
|
| 8 |
Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris:
induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie:
misi super civitates repente terrorem.
|
|
|
|
| 9 |
Infirmata est quæ peperit septem;
defecit anima ejus:
occidit ei sol cum adhuc esset dies:
confusa est, et erubuit:
et residuos ejus in gladium dabo
in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus. |
|
|
|
| 10 |
Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me,
virum rixæ, virum discordiæ in universa terra?
Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam:
omnes maledicunt mihi.
|
|
|
Jeremiah complains to the LORD. Jr.15.10-21 |
| 11 |
Dicit Dominus: Si non reliquiæ tuæ in bonum,
si non occurri tibi in tempore afflictionis,
et in tempore tribulationis adversus inimicum.
|
|
|
|
| 12 |
Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs?
|
|
|
|
| 13 |
Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis,
in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis.
|
|
|
|
| 14 |
Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis,
quia ignis succensus est in furore meo:
super vos ardebit.
|
|
|
|
| 15 |
Tu scis, Domine: recordare mei, et visita me,
et tuere me ab his qui persequuntur me.
Noli in patientia tua suscipere me:
scito quoniam sustinui propter te opprobrium.
|
|
|
|
| 16 |
Inventi sunt sermones tui, et comedi eos:
et factum est mihi verbum tuum in gaudium
et in lætitiam cordis mei,
quoniam invocatum est nomen tuum super me,
Domine Deus exercituum.
|
|
|
|
| 17 |
Non sedi in concilio ludentium,
et gloriatus sum a facie manus tuæ:
solus sedebam, quoniam comminatione replesti me.
|
|
|
|
| 18 |
Quare factus est dolor meus perpetuus,
et plaga mea desperabilis renuit curari?
facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium.
|
|
|
|
| 19 |
Propter hoc hæc dicit Dominus:
Si converteris, convertam te,
et ante faciem meam stabis:
et si separaveris pretiosum a vili,
quasi os meum eris:
convertentur ipsi ad te,
et tu non converteris ad eos.
|
|
|
|
| 20 |
Et dabo te populo huic in murum æreum fortem:
et bellabunt adversum te, et non prævalebunt,
quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus:
|
|
|
|
| 21 |
et liberabo te de manu pessimorum,
et redimam te de manu fortium. |
|
|
|