katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152

49 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Ad filios Ammon. Hæc dicit Dominus:
Numquid non filii sunt Israël,
aut hæres non est ei?
cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad,
et populus ejus in urbibus ejus habitavit?
The people ask Jeremiah to pray for them. Jr.42.1-6
2 Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prælii,
et erit in tumultum dissipata,
filiæque ejus igni succendentur,
et possidebit Israël possessores suos, ait Dominus.
 
3 Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Hai;
clamate, filiæ Rabbath:
accingite vos ciliciis,
plangite et circuite per sepes,
quoniam Melchom in transmigrationem ducetur,
sacerdotes ejus et principes ejus simul.
 
4 Quid gloriaris in vallibus?
defluxit vallis tua, filia delicata,
quæ confidebas in thesauris tuis,
et dicebas: Quis veniet ad me?
 
5 Ecce ego inducam super te terrorem,
ait Dominus Deus exercituum,
ab omnibus qui sunt in circuitu tuo:
et dispergemini singuli a conspectu vestro,
nec erit qui congreget fugientes.
 
6 Et post hæc reverti faciam
captivos filiorum Ammon, ait Dominus.
 
7 Ad Idumæam. Hæc dicit Dominus exercituum:
Numquid non ultra est sapientia in Theman?
periit consilium a filiis;
inutilis facta est sapientia eorum.
The LORD answers Jeremiah's prayer. Jr.42.7-22
8 Fugite, et terga vertite;
descendite in voraginem, habitatores Dedan:
quoniam perditionem Esau adduxi super eum,
tempus visitationis ejus.
 
9 Si vindemiatores venissent super te,
non reliquissent racemum:
si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi.
 
10 Ego vero discooperui Esau:
revelavi abscondita ejus,
et celari non poterit:
vastatum est semen ejus,
et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit.
 
11 Relinque pupillos tuos: ego faciam eos vivere:
et viduæ tuæ in me sperabunt.
 
12 Quia hæc dicit Dominus:
Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem,
bibentes bibent:
et tu, quasi innocens relinqueris?
non eris innocens, sed bibens bibes.
 
13 Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus,
quod in solitudinem, et in opprobrium,
et in desertum, et in maledictionem erit Bosra,
et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.
 
14 Auditum audivi a Domino,
et legatus ad gentes missus est:
Congregamini, et venite contra eam,
et consurgamus in prælium.
 
15 Ecce enim parvulum dedi te in gentibus,
contemptibilem inter homines.
 
16 Arrogantia tua decepit te,
et superbia cordis tui,
qui habitas in cavernis petræ,
et apprehendere niteris altitudinem collis:
cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum,
inde detraham te, dicit Dominus.
 
17 Et erit Idumæa deserta:
omnis qui transibit per eam stupebit,
et sibilabit super omnes plagas ejus.
 
18 Sicut subversa est Sodoma et Gomorrha,
et vicinæ ejus, ait Dominus:
non habitabit ibi vir,
et non incolet eam filius hominis.
 
19 Ecce quasi leo ascendet
de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam,
quia subito currere faciam eum ad illam.
Et quis erit electus, quem præponam ei?
quis enim similis mei?
et quis sustinebit me?
et quis est iste pastor, quiresistat
 
20 Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom,
et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman:
si non dejecerint eos parvuli gregis,
nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.
 
21 A voce ruinæ eorum commota est terra;
clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.
 
22 Ecce quasi aquila ascendet,
et avolabit, et expandet alas suas super Bosran:
et erit cor fortium Idumææ in die illa
quasi cor mulieris parturientis.
 
23 Ad Damascum. Confusa est Emath et Arphad,
quia auditum pessimum audierunt:
turbati sunt in mari;
præ sollicitudine quiescere non potuit.
The LORD's judgement on Damascus. Jr.49.23-27
24 Dissoluta est Damascus,
versa est in fugam:
tremor apprehendit eam,
angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.
 
25 Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem,
urbem lætitiæ?
 
26 Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus,
et omnes viri prælii conticescent in die illa,
ait Dominus exercituum.
 
27 Et succendam ignem in muro Damasci,
et devorabit mœnia Benadad.
 
28 Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Hæc dicit Dominus:
Surgite, et ascendite ad Cedar,
et vastate filios orientis.
Judgement on Kedar & Hazor. Jr.49.28-33
29 Tabernacula eorum, et greges eorum capient:
pelles eorum, et omnia vasa eorum,
et camelos eorum tollent sibi,
et vocabunt super eos formidinem in circuitu.
 
30 Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete,
qui habitatis Asor, ait Dominus:
iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium,
et cogitavit adversum vos cogitationes.
 
31 Consurgite, et ascendite ad gentem quietam,
et habitantem confidenter, ait Dominus:
non ostia, nec vectes eis: soli habitant.
 
32 Et erunt cameli eorum in direptionem,
et multitudo jumentorum in prædam:
et dispergam eos in omnem ventum,
qui sunt attonsi in comam,
et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.
 
33 Et erit Asor in habitaculum draconum,
deserta usque in æternum:
non manebit ibi vir,
nec incolet eam filius hominis.
 
34 Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Ælam, in principio regni Sedeciæ regis Juda, dicens: The LORD's judgement on Elam. Jr.49.34-39
35 Hæc dicit Dominus exercituum:
Ecce ego confringam arcum Ælam,
et summam fortitudinem eorum:
 
36 et inducam super Ælam quatuor ventos a quatuor plagis cæli,
et ventilabo eos in omnes ventos istos,
et non erit gens ad quam non perveniant profugi Ælam.
 
37 Et pavere faciam Ælam coram inimicis suis,
et in conspectu quærentium animam eorum:
et adducam super eos malum,
iram furoris mei, dicit Dominus,
et mittam post eos gladium donec consumam eos.
 
38 Et ponam solium meum in Ælam,
et perdam inde reges et principes, ait Dominus.
 
39 In novissimis autem diebus
reverti faciam captivos Ælam, dicit Dominus.