|
| 22 |
JEREMIAS PROPHETA |
Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) |
Jeremias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Hæc dicit Dominus: Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc, |
|
|
Jeremiah's message to the royal house of Judah. Jr.22.1-9 |
| 2 |
et dices: Audi verbum Domini, rex Juda,
qui sedes super solium David:
tu et servi tui, et populus tuus,
qui ingredimini per portas istas.
|
|
|
|
| 3 |
Hæc dicit Dominus:
Facite judicium et justitiam,
et liberate vi oppressum de manu calumniatoris:
et advenam, et pupillum, et viduam
nolite contristare, neque opprimatis inique,
et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
|
|
|
|
| 4 |
Si enim facientes feceritis verbum istud,
ingredientur per portas domus hujus
reges sedentes de genere David super thronum ejus,
et ascendentes currus et equos,
ipsi, et servi, et populus eorum.
|
|
|
|
| 5 |
Quod si non audieritis verba hæc:
in memetipso juravi, dicit Dominus,
quia in solitudinem erit domus hæc.
|
|
|
|
| 6 |
Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda:
Galaad, tu mihi caput Libani,
si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !
|
|
|
|
| 7 |
Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus:
et succident electas cedros tuas,
et præcipitabunt in ignem.
|
|
|
|
| 8 |
Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc,
et dicet unusquisque proximo suo:
Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?
|
|
|
|
| 9 |
Et respondebunt:
Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui,
et adoraverint deos alienos, et servierint eis.
|
|
|
|
| 10 |
Nolite flere mortuum,
neque lugeatis super eum fletu:
plangite eum qui egreditur,
quia non revertetur ultra,
nec videbit terram nativitatis suæ.
|
|
|
Jeremiah's message concerning Joahaz. Jr.22.10-12 |
| 11 |
Quia hæc dicit Dominus ad Sellum,
filium Josiæ, regem Juda,
qui regnavit pro Josia patre suo,
qui egressus est de loco isto:
Non revertetur huc amplius,
|
|
|
|
| 12 |
sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur,
et terram istam non videbit amplius.
|
|
|
|
| 13 |
Væ qui ædificat domum suam in injustitia,
et cœnacula sua non in judicio:
amicum suum opprimet frustra,
et mercedem ejus non reddet ei:
|
|
|
Jeremiah's message concerning Jehoiakim. Jr.22.13-19 |
| 14 |
qui dicit: Ædificabo mihi domum latam,
et cœnacula spatiosa:
qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina,
pingitque sinopide.
|
|
|
|
| 15 |
Numquid regnabis quoniam confers te cedro?
pater tuus numquid non comedit et bibit,
et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei?
|
|
|
|
| 16 |
Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum:
numquid non ideo quia cognovit me? dicit Dominus.
|
|
|
|
| 17 |
Tui vero oculi et cor ad avaritiam,
et ad sanguinem innocentem fundendum,
et ad calumniam, et ad cursum mali operis.
|
|
|
|
| 18 |
Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim,
filium Josiæ, regem Juda:
Non plangent eum: Væ frater ! et væ soror !
non concrepabunt ei: Væ domine ! et væ inclyte !
|
|
|
|
| 19 |
Sepultura asini sepelietur,
putrefactus et projectus extra portas Jerusalem. |
|
|
|
| 20 |
Ascende Libanum, et clama,
et in Basan da vocem tuam:
et clama ad transeuntes,
quia contriti sunt omnes amatores tui.
|
|
|
The Fate of Jerusalem. Jr.22.20-23 |
| 21 |
Locutus sum ad te in abundantia tua,
et dixisti: Non audiam:
hæc est via tua ab adolescentia tua,
quia non audisti vocem meam.
|
|
|
|
| 22 |
Omnes pastores tuos pascet ventus,
et amatores tui in captivitatem ibunt:
et tunc confunderis,
et erubesces ab omni malitia tua.
|
|
|
|
| 23 |
Quæ sedes in Libano,
et nidificas in cedris,
quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores,
quasi dolores parturientis?
|
|
|
|
| 24 |
Vivo ego, dicit Dominus,
quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda
annulus in manu dextera mea,
inde evellam eum,
|
|
|
God's judgement on Jehoiakim. Jr.22.24-30 |
| 25 |
et dabo te in manu quærentium animam tuam,
et in manu quorum tu formidas faciem,
et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,
et in manu Chaldæorum:
|
|
|
|
| 26 |
et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te,
in terram alienam, in qua nati non estis,
ibique moriemini.
|
|
|
|
| 27 |
Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc,
non revertentur.
|
|
|
|
| 28 |
Numquid vas fictile atque contritum
vir iste Jechonias?
numquid vas absque omni voluptate?
quare abjecti sunt ipse et semen ejus,
et projecti in terram quam ignoraverunt?
|
|
|
|
| 29 |
Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.
|
|
|
|
| 30 |
Hæc dicit Dominus:
Scribe virum istum sterilem,
virum qui in diebus suis non prosperabitur:
nec enim erit de semine ejus vir
qui sedeat super solium David,
et potestatem habeat ultra in Juda. |
|
|
|