katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152

17 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo
in ungue adamantino,
exaratum super latitudinem cordis eorum,
et in cornibus ararum eorum.
The sin & punishment of Judah. Jr.17.1-4
2 Cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum,
et lucorum suorum,
lignorumque frondentium,
in montibus excelsis,
 
3 sacrificantes in agro:
fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo;
excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis.
 
4 Et relinqueris sola ab hæreditate tua, quam dedi tibi,
et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras:
quoniam ignem succendisti in furore meo:
usque in æternum ardebit.
 
5 Hæc dicit Dominus:
Maledictus homo qui confidit in homine,
et ponit carnem brachium suum,
et a Domino recedit cor ejus.
Various sayings. Jr.17.5-13
6 Erit enim quasi myricæ in deserto,
et non videbit cum venerit bonum:
sed habitabit in siccitate in deserto,
in terra salsuginis et inhabitabili.
 
7 Benedictus vir qui confidit in Domino,
et erit Dominus fiducia ejus.
 
8 Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas,
quod ad humorem mittit radices suas,
et non timebit cum venerit æstus:
et erit folium ejus viride,
et in tempore siccitatis non erit sollicitum,
nec aliquando desinet facere fructum.
 
9 Pravum est cor omnium, et inscrutabile:
quis cognoscet illud?
 
10 Ego Dominus scrutans cor,
et probans renes:
qui do unicuique juxta viam suam,
et juxta fructum adinventionum suarum.
 
11 Perdix fovit quæ non peperit:
fecit divitias, et non in judicio:
in dimidio dierum suorum derelinquet eas,
et in novissimo suo erit insipiens.
 
12 Solium gloriæ altitudinis a principio,
locus sanctificationis nostræ.
 
13 Exspectatio Israël, Domine,
omnes qui te derelinquunt confundentur:
recedentes a te, in terra scribentur,
quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum.
 
14 Sana me, Domine, et sanabor:
salvum me fac, et salvus ero:
quoniam laus mea tu es.
Jeremiah asks for help. Jr.17.14-18
15 Ecce ipsi dicunt ad me:
Ubi est verbum Domini? veniat:
 
16 et ego non sum turbatus, te pastorem sequens:
et diem hominis non desideravi, tu scis:
quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit.
 
17 Non sis tu mihi formidini:
spes mea tu in die afflictionis.
 
18 Confundantur qui me persequuntur,
et non confundar ego:
paveant illi,
et non paveam ego:
induc super eos diem afflictionis,
et duplici contritione contere eos.
 
19 Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et sta in porta filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Juda, et egrediuntur, et in cunctis portis Jerusalem: Sabbath observance. Jr.17.19-27
20 et dices ad eos: Audite verbum Domini,
reges Juda, et omnis Juda,
cunctique habitatores Jerusalem,
qui ingredimini per portas istas.
 
21 Hæc dicit Dominus:
Custodite animas vestras,
et nolite portare pondera in die sabbati,
nec inferatis per portas Jerusalem:
 
22 et nolite ejicere onera de domibus vestris in die sabbati,
et omne opus non facietis:
sanctificate diem sabbati,
sicut præcepi patribus vestris.
 
23 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam:
sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me,
et ne acciperent disciplinam.
 
24 Et erit: si audieritis me, dicit Dominus,
ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati:
et si sanctificaveritis diem sabbati,
ne faciatis in eo omne opus:
 
25 ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes,
sedentes super solium David,
et ascendentes in curribus et equis,
ipsi et principes eorum,
viri Juda, et habitatores Jerusalem:
et habitabitur civitas hæc in sempiternum.
 
26 Et venient de civitatibus Juda,
et de circuitu Jerusalem,
et de terra Benjamin,
et de campestribus, et de montuosis, et ab austro,
portantes holocaustum, et victimam,
et sacrificium, et thus,
et inferent oblationem in domum Domini.
 
27 Si autem non audieritis me
ut sanctificetis diem sabbati,
et ne portetis onus,
et ne inferatis per portas Jerusalem in die sabbati,
succendam ignem in portis ejus,
et devorabit domos Jerusalem,
et non extinguetur.