|
| 51 |
JEREMIAS PROPHETA |
Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) |
Jeremias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Hæc dicit Dominus:
Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus,
qui cor suum levaverunt contra me,
quasi ventum pestilentem:
|
|
|
The LORD's message to the Israelites. Jr.44.1-30 |
| 2 |
et mittam in Babylonem ventilatores,
et ventilabunt eam et demolientur terram ejus,
quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.
|
|
|
|
| 3 |
Non tendat qui tendit arcum suum,
et non ascendat loricatus:
nolite parcere juvenibus ejus;
interficite omnem militiam ejus.
|
|
|
|
| 4 |
Et cadent interfecti in terra Chaldæorum,
et vulnerati in regionibus ejus.
|
|
|
|
| 5 |
Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda
a Deo suo, Domino exercituum,
terra autem eorum repleta est delicto
a Sancto Israël.
|
|
|
|
| 6 |
Fugite de medio Babylonis,
et salvet unusquisque animam suam:
nolite tacere super iniquitatem ejus,
quoniam tempus ultionis est a Domino:
vicissitudinem ipse retribuet ei.
|
|
|
|
| 7 |
Calix aureus Babylon in manu Domini,
inebrians omnem terram:
de vino ejus biberunt gentes,
et ideo commotæ sunt.
|
|
|
|
| 8 |
Subito cecidit Babylon, et contrita est.
Ululate super eam:
tollite resinam ad dolorem ejus,
si forte sanetur.
|
|
|
|
| 9 |
Curavimus Babylonem, et non est sanata:
derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam:
quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus,
et elevatum est usque ad nubes.
|
|
|
|
| 10 |
Protulit Dominus justitias nostras:
venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.
|
|
|
|
| 11 |
Acuite sagittas, implete pharetras:
suscitavit Dominus spiritum regum Medorum:
et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam,
quoniam ultio Domini est,
ultio templi sui.
|
|
|
|
| 12 |
Super muros Babylonis levate signum,
augete custodiam, levate custodes,
præparate insidias:
quia cogitavit Dominus,
et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.
|
|
|
|
| 13 |
Quæ habitas super aquas multas,
locuples in thesauris:
venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ.
|
|
|
|
| 14 |
Juravit Dominus exercituum per animam suam:
Quoniam replebo te hominibus quasi brucho,
et super te celeuma cantabitur.
|
|
|
|
| 15 |
Qui fecit terram in fortitudine sua,
præparavit orbem in sapientia sua,
et prudentia sua extendit cælos.
|
|
|
|
| 16 |
Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo:
qui levat nubes ab extremo terræ,
fulgura in pluviam fecit,
et produxit ventum de thesauris suis.
|
|
|
|
| 17 |
Stultus factus est omnis homo a scientia;
confusus est omnis conflator in sculptili:
quia mendax est conflatio eorum,
nec est spiritus in eis.
|
|
|
|
| 18 |
Vana sunt opera, et risu digna:
in tempore visitationis suæ peribunt.
|
|
|
|
| 19 |
Non sicut hæc, pars Jacob,
quia qui fecit omnia ipse est:
et Israël sceptrum hæreditatis ejus:
Dominus exercituum nomen ejus.
|
|
|
|
| 20 |
Collidis tu mihi vasa belli:
et ego collidam in te gentes,
et disperdam in te regna:
|
|
|
|
| 21 |
et collidam in te equum et equitem ejus:
et collidam in te currum et ascensorem ejus:
|
|
|
|
| 22 |
et collidam in te virum et mulierem:
et collidam in te senem et puerum:
et collidam in te juvenem et virginem:
|
|
|
|
| 23 |
et collidam in te pastorem et gregem ejus:
et collidam in te agricolam et jugales ejus:
et collidam in te duces et magistratus:
|
|
|
|
| 24 |
et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ,
omne malum suum quod fecerunt in Sion,
in oculis vestris, ait Dominus.
|
|
|
|
| 25 |
Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus,
qui corrumpis universam terram:
et extendam manum meam super te,
et evolvam te de petris,
et dabo te in montem combustionis:
|
|
|
|
| 26 |
et non tollent de te lapidem in angulum,
et lapidem in fundamenta:
sed perditus in æternum eris, ait Dominus.
|
|
|
|
| 27 |
Levate signum in terra,
clangite buccina in gentibus,
sanctificate super eam gentes,
annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez:
numerate contra eam Taphsar,
adducite equum quasi bruchum aculeatum.
|
|
|
|
| 28 |
Sanctificate contra eam gentes,
reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus,
cunctamque terram potestatis ejus.
|
|
|
|
| 29 |
Et commovebitur terra et conturbabitur,
quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini,
ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.
|
|
|
|
| 30 |
Cessaverunt fortes Babylonis a prælio;
habitaverunt in præsidiis:
devoratum est robur eorum,
et facti sunt quasi mulieres:
incensa sunt tabernacula ejus,
contriti sunt vectes ejus.
|
|
|
|
| 31 |
Currens obviam currenti veniet,
et nuntius obvius nuntianti,
ut annuntiet regi Babylonis
quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.
|
|
|
God's promise to Baruch. Jr.45.1-5 |
| 32 |
Et vada præoccupata sunt,
et paludes incensæ sunt igni,
et viri bellatores conturbati sunt.
|
|
|
|
| 33 |
Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël:
Filia Babylonis quasi area,
tempus trituræ ejus:
adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.
|
|
|
|
| 34 |
Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis:
reddidit me quasi vas inane,
absorbuit me quasi draco,
replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.
|
|
|
|
| 35 |
Iniquitas adversum me
et caro mea super Babylonem,
dicit habitatio Sion:
et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem.
|
|
|
|
| 36 |
Propterea hæc dicit Dominus:
Ecce ego judicabo causam tuam,
et ulciscar ultionem tuam:
et desertum faciam mare ejus,
et siccabo venam ejus.
|
|
|
The LORD will help Israel. Jr.51.36-40 |
| 37 |
Et erit Babylon in tumulos,
habitatio draconum, stupor et sibilus,
eo quod non sit habitator.
|
|
|
|
| 38 |
Simul ut leones rugient;
excutient comas veluti catuli leonum.
|
|
|
|
| 39 |
In calore eorum ponam potus eorum,
et inebriabo eos ut sopiantur,
et dormiant somnum sempiternum,
et non consurgant, dicit Dominus.
|
|
|
|
| 40 |
Deducam eos quasi agnos ad victimam,
et quasi arietes cum hædis.
|
|
|
|
| 41 |
Quomodo capta est Sesach,
et comprehensa est inclyta universæ terræ !
quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes !
|
|
|
Babylon's fate. Jr.51.41-49 |
| 42 |
Ascendit super Babylonem mare:
multitudine fluctuum ejus operta est.
|
|
|
|
| 43 |
Factæ sunt civitates ejus in stuporem,
terra inhabitabilis et deserta,
terra in qua nullus habitet,
nec transeat per eam filius hominis.
|
|
|
|
| 44 |
Et visitabo super Bel in Babylone,
et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus:
et non confluent ad eum ultra gentes,
siquidem et murus Babylonis corruet.
|
|
|
|
| 45 |
Egredimini de medio ejus, populus meus,
ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,
|
|
|
|
| 46 |
et ne forte mollescat cor vestrum,
et timeatis auditum qui audietur in terra:
et veniet in anno auditio,
et post hunc annum auditio,
et iniquitas in terra,
et dominator super dominatorem.
|
|
|
|
| 47 |
Propterea ecce dies veniunt,
et visitabo super sculptilia Babylonis,
et omnis terra ejus confundetur,
et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.
|
|
|
|
| 48 |
Et laudabunt super Babylonem cæli et terra,
et omnia quæ in eis sunt:
quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.
|
|
|
|
| 49 |
Et quomodo fecit Babylon,
ut caderent occisi in Israël,
sic de Babylone
cadent occisi in universa terra.
|
|
|
|
| 50 |
Qui fugistis gladium, venite,
nolite stare:
recordamini procul Domini,
et Jerusalem ascendat super cor vestrum.
|
|
|
God's message to the exiles in Babylon. Jr.51.50-53 |
| 51 |
Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium:
operuit ignominia facies nostras,
quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.
|
|
|
|
| 52 |
Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus,
et visitabo super sculptilia ejus,
et in omni terra ejus mugiet vulneratus.
|
|
|
|
| 53 |
Si ascenderit Babylon in cælum,
et firmaverit in excelso robur suum,
a me venient vastatores ejus, ait Dominus.
|
|
|
|
| 54 |
Vox clamoris de Babylone,
et contritio magna de terra Chaldæorum:
|
|
|
Further destruction on Babylon. Jr.51.54-58 |
| 55 |
quoniam vastavit Dominus Babylonem,
et perdidit ex ea vocem magnam:
et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ;
dedit sonitum vox eorum:
|
|
|
|
| 56 |
quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo,
et apprehensi sunt fortes ejus,
et emarcuit arcus eorum,
quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.
|
|
|
|
| 57 |
Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus,
et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus:
et dormient somnum sempiternum,
et non expergiscentur, ait Rex
(Dominus exercituum nomen ejus).
|
|
|
|
| 58 |
Hæc dicit Dominus exercituum:
Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur,
et portæ ejus excelsæ igni comburentur,
et labores populorum ad nihilum,
et gentium in ignem erunt, et disperibunt. |
|
|
|
| 59 |
Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus: Saraias autem erat princeps prophetiæ. |
|
|
Jeremiah's message is sent to Babylon. Jr.51.59-64 |
| 60 |
Et scripsit Jeremias omne malum quod venturum erat super Babylonem, in libro uno: omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem. |
|
|
|
| 61 |
Et dixit Jeremias ad Saraiam: Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba hæc, |
|
|
|
| 62 |
dices: Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo. |
|
|
|
| 63 |
Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten, |
|
|
|
| 64 |
et dices: Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ. |
|
|
|