|
| 30 |
JEREMIAS PROPHETA |
Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) |
Jeremias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: |
|
|
The LORD's judgement on Ammon. Jr.49.1-6 |
| 2 |
Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro. |
|
|
|
| 3 |
Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. |
|
|
|
| 4 |
Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam: |
|
|
|
| 5 |
Quoniam hæc dicit Dominus:
Vocem terroris audivimus:
formido, et non est pax.
|
|
|
|
| 6 |
Interrogate, et videte si generat masculus:
quare ergo vidi omnis viri manum
super lumbum suum, quasi parturientis,
et conversæ sunt universæ facies in auruginem?
|
|
|
Judgement on Kedar & Hazor. Jr.49.28-33 |
| 7 |
Væ ! quia magna dies illa,
nec est similis ejus:
tempusque tribulationis est Jacob,
et ex ipso salvabitur.
|
|
|
|
| 8 |
Et erit in die illa, ait Dominus exercituum:
conteram jugum ejus de collo tuo,
et vincula ejus dirumpam,
et non dominabuntur ei amplius alieni:
|
|
|
|
| 9 |
sed servient Domino Deo suo,
et David regi suo,
quem suscitabo eis.
|
|
|
|
| 10 |
Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,
neque paveas, Israël:
quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,
et semen tuum de terra captivitatis eorum:
et revertetur Jacob, et quiescet,
et cunctis affluet bonis, et non erit quem fo |
|
|
|
| 11 |
quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.
Faciam enim consummationem in cunctis gentibus
in quibus dispersi te:
te autem non faciam in consummationem:
sed castigabo te in judicio,
ut non videaris tibiinnoxius.
|
|
|
|
| 12 |
Quia hæc dicit Dominus:
Insanabilis fractura tua;
pessima plaga tua:
|
|
|
The LORD's judgement on Damascus. Jr.49.23-27 |
| 13 |
non est qui judicet judicium tuum ad alligandum:
curationum utilitas non est tibi.
|
|
|
|
| 14 |
Omnes amatores tui obliti sunt tui,
teque non quærent:
plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli:
propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
|
|
|
|
| 15 |
Quid clamas super contritione tua?
insanabilis est dolor tuus:
propter multitudinem iniquitatis tuæ,
et propter dura peccata tua,
feci hæc tibi.
|
|
|
|
| 16 |
Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,
et universi hostes tui in captivitatem ducentur:
et qui te vastant vastabuntur,
cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.
|
|
|
|
| 17 |
Obducam enim cicatricem tibi,
et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.
Quia ejectam vocaverunt te, Sion:
hæc est, quæ non habebat requirentem.
|
|
|
|
| 18 |
Hæc dicit Dominus:
Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,
et tectis ejus miserebor:
et ædificabitur civitas in excelso suo,
et templum juxta ordinem suum fundabitur:
|
|
|
|
| 19 |
et egredietur de eis laus,
voxque ludentium.
Et multiplicabo eos, et non minuentur:
et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
|
|
|
|
| 20 |
Et erunt filii ejus sicut a principio,
et cœtus ejus coram me permanebit,
et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
|
|
|
|
| 21 |
Et erit dux ejus ex eo,
et princeps de medio ejus producetur:
et applicabo eum, et accedet ad me.
Quis enim iste est qui applicet cor suum
ut appropinquet mihi? ait Dominus:
|
|
|
|
| 22 |
et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
|
|
|
|
| 23 |
Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens:
in capite impiorum conquiescet.
|
|
|
|
| 24 |
Non avertet iram indignationis Dominus,
donec faciat et compleat cogitationem cordis sui:
in novissimo dierum intelligetis ea. |
|
|
|