|
| 4 |
LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS |
Wisdom - Wycliffe Bible(14c) |
Wisdom - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
O quam pulchra est casta generatio, cum claritate !
immortalis est enim memoria illius,
quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
|
|
|
|
| 2 |
Cum præsens est, imitantur illam,
et desiderant eam cum se eduxerit;
et in perpetuum coronata triumphat,
incoinquinatorum certaminum præmium vincens.
|
|
|
|
| 3 |
Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis,
et spuria vitulamina non dabunt radices altas,
nec stabile firmamentum collocabunt.
|
|
|
|
| 4 |
Etsi in ramis in tempore germinaverint,
infirmiter posita, a vento commovebuntur,
et a nimietate ventorum eradicabuntur.
|
|
|
|
| 5 |
Confringentur enim rami inconsummati;
et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum,
et ad nihilum apti.
|
|
|
|
| 6 |
Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur,
testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.
|
|
|
|
| 7 |
Justus autem si morte præoccupatus fuerit,
in refrigerio erit;
|
|
|
|
| 8 |
senectus enim venerabilis est non diuturna,
neque annorum numero computata:
cani autem sunt sensus hominis,
|
|
|
|
| 9 |
et ætas senectutis vita immaculata.
|
|
|
|
| 10 |
Placens Deo factus est dilectus,
et vivens inter peccatores translatus est.
|
|
|
Enoch. Wis.4.10-15 |
| 11 |
Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus,
aut ne fictio deciperet animam illius.
|
|
|
|
| 12 |
Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona,
et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia.
|
|
|
|
| 13 |
Consummatus in brevi,
explevit tempora multa;
|
|
|
|
| 14 |
placita enim erat Deo anima illius:
propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum.
Populi autem videntes, et non intelligentes,
nec ponentes in præcordiis talia,
|
|
|
|
| 15 |
quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus,
et respectus in electos illius.
|
|
|
|
| 16 |
Condemnat autem justus mortuus vivos impios,
et juventus celerius consummata longam vitam injusti.
|
|
|
The fate of the wicked. Wis.4.16-20 |
| 17 |
Videbunt enim finem sapientis,
et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus,
et quare munierit illum Dominus.
|
|
|
|
| 18 |
Videbunt, et contemnent eum;
illos autem Dominus irridebit.
|
|
|
|
| 19 |
Et erunt post hæc decidentes sine honore,
et in contumelia inter mortuos in perpetuum:
quoniam disrumpet illos inflatos sine voce,
et commovebit illos a fundamentis,
et usque ad supremum desolabuntur,
eterunt gementes, et |
|
|
|
| 20 |
Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi,
et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. |
|
|
|