katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819

9 LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS Wisdom - Wycliffe Bible(14c) Wisdom - Douay Rheims(17c) Reference

1 Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ,
qui fecisti omnia verbo tuo,
Solomon prays for Wisdom. Wis.9.1-18
2 et sapientia tua constituisti hominem,
ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est,
 
3 ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia,
et in directione cordis judicium judicet:
 
4 da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam,
et noli me reprobare a pueris tuis:
 
5 quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ;
homo infirmus, et exigui temporis,
et minor ad intellectum judicii et legum.
 
6 Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum,
si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
 
7 Tu elegisti me regem populo tuo,
et judicem filiorum tuorum et filiarum:
 
8 et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo,
et in civitate habitationis tuæ altare:
similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio.
 
9 Et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua,
quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres,
et sciebat quid esset placitum oculis tuis,
et quid directum in præceptis tuis.
 
10 Mitte illam de cælis sanctis tuis,
et a sede magnitudinis tuæ,
ut mecum sit et mecum laboret,
ut sciam quid acceptum sit apud te:
 
11 scit enim illa omnia, et intelligit,
et deducet me in operibus meis sobrie,
et custodiet me in sua potentia.
 
12 Et erunt accepta opera mea,
et disponam populum tuum juste,
et ero dignus sedium patris mei.
 
13 Quis enim hominum poterit scire consilium Dei?
aut quis poterit cogitare quid velit Deus?
 
14 Cogitationes enim mortalium timidæ,
et incertæ providentiæ nostræ;
 
15 corpus enim quod corrumpitur aggravat animam,
et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
 
16 Et difficile æstimamus quæ in terra sunt,
et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore:
quæ autem in cælis sunt, quis investigabit?
 
17 Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam,
et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis,
 
18 et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris,
et quæ tibi placent didicerint homines?
 
19 Nam per sapientiam sanati sunt
quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.