|
| 5 |
LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS |
Wisdom - Wycliffe Bible(14c) |
Wisdom - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Tunc stabunt justi in magna constantia
adversus eos qui se angustiaverunt,
et qui abstulerunt labores eorum.
|
|
|
The regrets of the wicked. Wis.5.1-23 |
| 2 |
Videntes turbabuntur timore horribili,
et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis;
|
|
|
|
| 3 |
dicentes intra se, pœnitentiam agentes,
et præ angustia spiritus gementes:
Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum,
et in similitudinem improperii.
|
|
|
|
| 4 |
Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam,
et finem illorum sine honore;
|
|
|
|
| 5 |
ecce quomodo computati sunt inter filios Dei,
et inter sanctos sors illorum est.
|
|
|
|
| 6 |
Ergo erravimus a via veritatis,
et justitiæ lumen non luxit nobis,
et sol intelligentiæ non est ortus nobis.
|
|
|
|
| 7 |
Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis,
et ambulavimus vias difficiles:
viam autem Domini ignoravimus.
|
|
|
|
| 8 |
Quid nobis profuit superbia?
aut divitiarum jactantia quid contulit nobis?
|
|
|
|
| 9 |
Transierunt omnia illa tamquam umbra,
et tamquam nuntius percurrens,
|
|
|
|
| 10 |
et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam,
cujus cum præterierit non est vestigium invenire,
neque semitam carinæ illius in fluctibus;
|
|
|
|
| 11 |
aut tamquam avis quæ transvolat in aëre,
cujus nullum invenitur argumentum itineris,
sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum,
et scindens per vim itineris aërem:
commotis alistransvolavit,
et post hocnullum signu |
|
|
|
| 12 |
aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum,
divisus aër continuo in se reclusus est,
ut ignoretur transitus illius:
|
|
|
|
| 13 |
sic et nos nati continuo desivimus esse;
et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere,
in malignitate autem nostra consumpti sumus.
|
|
|
|
| 14 |
Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt:
|
|
|
|
| 15 |
quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur,
et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur,
et tamquam fumus qui a vento diffusus est,
et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.
|
|
|
|
| 16 |
Justi autem in perpetuum vivent,
et apud Dominum est merces eorum,
et cogitatio illorum apud Altissimum.
|
|
|
|
| 17 |
Ideo accipient regnum decoris,
et diadema speciei de manu Domini:
quoniam dextera sua teget eos,
et brachio sancto suo defendet illos.
|
|
|
|
| 18 |
Accipiet armaturam zelus illius,
et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.
|
|
|
|
| 19 |
Induet pro thorace justitiam,
et accipiet pro galea judicium certum;
|
|
|
|
| 20 |
sumet scutum inexpugnabile æquitatem.
|
|
|
|
| 21 |
Acuet autem duram iram in lanceam,
et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
|
|
|
|
| 22 |
Ibunt directe emissiones fulgurum,
et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur,
et ad certum locum insilient.
|
|
|
|
| 23 |
Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines;
excandescet in illos aqua maris,
et flumina concurrent duriter.
|
|
|
|
| 24 |
Contra illos stabit spiritus virtutis,
et tamquam turbo venti dividet illos;
et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum,
et malignitas evertet sedes potentium. |
|
|
|