katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748

19 EZECHIEL PROPHETA Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) Ezechiel - Douay Rheims(17c) Reference

1 Et tu assume planctum super principes Israël, A song of sorrow. Eze.19.1-14
2 et dices: Quare mater tua leæna inter leones cubavit?
in medio leunculorum enutrivit catulos suos?
 
3 Et eduxit unum de leunculis suis,
et leo factus est:
et didicit capere prædam,
hominemque comedere.
 
4 Et audierunt de eo gentes:
et non absque vulneribus suis ceperunt eum,
et adduxerunt eum in catenis in terram Ægypti.
 
5 Quæ cum vidisset quoniam infirmata est,
et periit exspectatio ejus,
tulit unum de leunculis suis;
leonem constituit eum.
 
6 Qui incedebat inter leones,
et factus est leo:
et didicit prædam capere,
et homines devorare:
 
7 didicit viduas facere,
et civitates earum in desertum adducere:
et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius.
 
8 Et convenerunt adversus eum gentes undique de provinciis,
et expanderunt super eum rete suum:
in vulneribus earum captus est,
 
9 et miserunt eum in caveam:
in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis,
miseruntque eum in carcerem,
ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël.
 
10 Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est:
fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis.
 
11 Et factæ sunt ei virgæ solidæ in sceptra dominantium,
et exaltata est statura ejus inter frondes,
et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum.
 
12 Et evulsa est in ira, in terramque projecta,
et ventus urens siccavit fructum ejus:
marcuerunt et arefactæ sunt virgæ roboris ejus:
ignis comedit eam.
 
13 Et nunc transplantata est in desertum,
in terra invia et sitienti.
 
14 Et egressus est ignis de virga ramorum ejus,
qui fructum ejus comedit:
et non fuit in ea virga fortis,
sceptrum dominantium. Planctus est, et erit in planctum.