katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748

35 EZECHIEL PROPHETA Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) Ezechiel - Douay Rheims(17c) Reference

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: God's punishment of Edom. Eze.35.1-15
2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi:  
3 Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te, mons Seir:
et extendam manum meam super te,
et dabo te desolatum atque desertum.
 
4 Urbes tuas demoliar,
et tu desertus eris:
et scies quia ego Dominus.
 
5 Eo quod fueris inimicus sempiternus,
et concluseris filios Israël in manus gladii
in tempore afflictionis eorum,
in tempore iniquitatis extremæ:
 
6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,
quoniam sanguini tradam te,
et sanguis te persequetur:
et cum sanguinem oderis,
sanguis persequetur te.
 
7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum,
et auferam de eo euntem et redeuntem.
 
8 Et implebo montes ejus occisorum suorum:
in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus,
interfecti gladio cadent.
 
9 In solitudines sempiternas tradam te,
et civitates tuæ non habitabuntur:
et scietis quia ego Dominus Deus.
 
10 Eo quod dixeris: Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt,
et hæreditate possidebo eas,
cum Dominus esset ibi:
 
11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,
quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum,
quem fecisti odio habens eos:
et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
 
12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua
quæ locutus es de montibus Israël, dicens:
Deserti; nobis ad devorandum dati sunt.
 
13 Et insurrexistis super me ore vestro,
et derogastis adversum me verba vestra:
ego audivi.
 
14 Hæc dicit Dominus Deus:
Lætante universa terra,
in solitudinem te redigam:
 
15 sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël
eo quod fuerit dissipata,
sic faciam tibi:
dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis:
et scient quia ego Dominus.