|
| 31 |
EZECHIEL PROPHETA |
Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) |
Ezechiel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens: |
|
|
Egypt - a cedar tree. Eze.31.1-18 |
| 2 |
Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti et populo ejus: Cui similis factus es in magnitudine tua?
|
|
|
|
| 3 |
ecce Assur quasi cedrus in Libano,
pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine,
et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.
|
|
|
|
| 4 |
Aquæ nutrierunt illum;
abyssus exaltavit illum:
flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus,
et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
|
|
|
|
| 5 |
Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis,
et multiplicata sunt arbusta ejus,
et elevati sunt rami ejus præ aquis multis.
|
|
|
|
| 6 |
Cumque extendisset umbram suam,
in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli:
et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum,
et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium pluri |
|
|
|
| 7 |
Eratque pulcherrimus in magnitudine sua,
et in dilatatione arbustorum suorum:
erat enim radix illius juxta aquas multas.
|
|
|
|
| 8 |
Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei;
abietes non adæquaverunt summitatem ejus,
et platani non fuerunt æquæ frondibus illius:
omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi,
|
|
|
|
| 9 |
Quoniam speciosum feci eum,
et multis condensisque frondibus,
et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis
quæ erant in paradiso Dei. |
|
|
|
| 10 |
Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod sublimatus est in altitudine,
et dedit summitatem suam virentem atque condensam,
et elevatum est cor ejus in altitudine sua:
|
|
|
|
| 11 |
tradidi eum in manu fortissimi gentium:
faciens faciet ei:
juxta impietatem ejus ejeci eum.
|
|
|
|
| 12 |
Et succident eum alieni,
et crudelissimi nationum,
et projicient eum super montes:
et in cunctis convallibus corruent rami ejus,
et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ:
|
|
|
|
| 13 |
In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli,
et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis.
|
|
|
|
| 14 |
Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum,
nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa,
nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis:
qui |
|
|
|
| 15 |
Hæc dicit Dominus Deus:
In die quando descendit ad inferos, induxi luctum:
operui eum abysso,
et prohibui flumina ejus,
et coërcui aquas multas:
contristatus est super eum Libanus,
et |
|
|
|
| 16 |
A sonitu ruinæ ejus commovi gentes
cum deducerem eum ad infernum
cum his qui descendebant in lacum:
et consolata sunt in terra infima
omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Liban |
|
|
|
| 17 |
Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio:
et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus
in medio nationum.
|
|
|
|
| 18 |
Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis?
ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam:
in medio incircumcisorum dormies,
cum eis qui interfecti sunt |
|
|
|