|
| 46 |
EZECHIEL PROPHETA |
Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) |
Ezechiel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Hæc dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur. |
|
|
The prince & the festivals. Eze.46.1-12 |
| 2 |
Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ: et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: et adorabit super limen portæ, et egredietur: porta |
|
|
|
| 3 |
Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in calendis coram Domino. |
|
|
|
| 4 |
Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum, |
|
|
|
| 5 |
et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi. |
|
|
|
| 6 |
In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt. |
|
|
|
| 7 |
Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi. |
|
|
|
| 8 |
Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portæ ingrediatur, et per eamdem viam exeat. |
|
|
|
| 9 |
Et cum intrabit populus terræ in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portæ meridianæ: porro qui ingreditur per viam portæ meri |
|
|
|
| 10 |
Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur. |
|
|
|
| 11 |
Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi. |
|
|
|
| 12 |
Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quæ respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in |
|
|
|
| 13 |
Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud. |
|
|
The daily offering. Eze.46.13-15 |
| 14 |
Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ: sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum. |
|
|
|
| 15 |
Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum. |
|
|
|
| 16 |
Hæc dicit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit: possidebunt eam hæreditarie. |
|
|
The prince & the land. Eze.46.16-18 |
| 17 |
Si autem dederit legatum de hæreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: hæreditas autem ejus filiis ejus erit. |
|
|
|
| 18 |
Et non accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a posse |
|
|
|
| 19 |
Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quæ respiciebant ad aquilonem: et erat ibi locus vergens ad occidentem. |
|
|
The temple kitchens. Eze.46.19-24 |
| 20 |
Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus. |
|
|
|
| 21 |
Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii. |
|
|
|
| 22 |
In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum: mensuræ unius quatuor erant. |
|
|
|
| 23 |
Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola: et culinæ fabricatæ erant subter porticus per gyrum. |
|
|
|
| 24 |
Et dixit ad me: Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi. |
|
|
|