|
| 24 |
EZECHIEL PROPHETA |
Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) |
Ezechiel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens: |
|
|
The rusty pot. Eze.24.1-14 |
| 2 |
Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie. |
|
|
|
| 3 |
Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam. |
|
|
|
| 4 |
Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena. |
|
|
|
| 5 |
Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus. |
|
|
|
| 6 |
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam: non cecidit super eam sors. |
|
|
|
| 7 |
Sanguis enim ejus in medio ejus est; super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere. |
|
|
|
| 8 |
Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur. |
|
|
|
| 9 |
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram ! |
|
|
|
| 10 |
Congere ossa, quæ igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. |
|
|
|
| 11 |
Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus. |
|
|
|
| 12 |
Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem. |
|
|
|
| 13 |
Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. |
|
|
|
| 14 |
Ego Dominus locutus sum: veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus. |
|
|
|
| 15 |
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: |
|
|
Death of Ezekiel's wife. Eze.24.15-27 |
| 16 |
Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ. |
|
|
|
| 17 |
Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. |
|
|
|
| 18 |
Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut præceperat mihi. |
|
|
|
| 19 |
Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis? |
|
|
|
| 20 |
Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad me, dicens: |
|
|
|
| 21 |
Loquere domui Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra: filii vestri e |
|
|
|
| 22 |
Et facietis sicut feci: ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis: |
|
|
|
| 23 |
coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. |
|
|
|
| 24 |
Eritque Ezechiel vobis in portentum: juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus. |
|
|
|
| 25 |
Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum: |
|
|
|
| 26 |
in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi: |
|
|
|
| 27 |
in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus. |
|
|
|