|
| 26 |
EZECHIEL PROPHETA |
Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) |
Ezechiel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Et factum est in undecimo anno, prima mensis: factus est sermo Domini ad me, dicens: |
|
|
Prophecy against Tyre. Eze.26.1-21 |
| 2 |
Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem:
Euge, confractæ sunt portæ populorum,
conversa est ad me:
implebor; deserta est:
|
|
|
|
| 3 |
propterea hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego super te, Tyre,
et ascendere faciam ad te gentes multas,
sicut ascendit mare fluctuans.
|
|
|
|
| 4 |
Et dissipabunt muros Tyri,
et destruent turres ejus:
et radam pulverem ejus de ea,
et dabo eam in limpidissimam petram.
|
|
|
|
| 5 |
Siccatio sagenarum erit in medio maris,
quia ego locutus sum, ait Dominus Deus:
et erit in direptionem gentibus.
|
|
|
|
| 6 |
Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro,
gladio interficientur:
et scient quia ego Dominus. |
|
|
|
| 7 |
Quia hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego adducam ad Tyrum
Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone,
regem regum,
cum equis, et curribus, et equitibus,
et cœtu, populoque magno.
|
|
|
|
| 8 |
Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet,
et circumdabit te munitionibus,
et comportabit aggerem in gyro,
et elevabit contra te clypeum:
|
|
|
|
| 9 |
et vineas et arietes temperabit in muros tuos,
et turres tuas destruet in armatura sua.
|
|
|
|
| 10 |
Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum:
a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui,
cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.
|
|
|
|
| 11 |
Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas:
populum tuum gladio cædet,
et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.
|
|
|
|
| 12 |
Vastabunt opes tuas,
diripient negotiationes tuas,
et destruent muros tuos,
et domos tuas præclaras subvertent:
et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum
in medio aquarum ponent.
|
|
|
|
| 13 |
Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum:
et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.
|
|
|
|
| 14 |
Et dabo te in limpidissimam petram,
siccatio sagenarum eris,
nec ædificaberis ultra,
quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
|
|
|
|
| 15 |
Hæc dicit Dominus Deus Tyro:
Numquid non a sonitu ruinæ tuæ,
et gemitu interfectorum tuorum,
cum occisi fuerint in medio tui,
commovebuntur insulæ?
|
|
|
|
| 16 |
Et descendent de sedibus suis omnes principes maris,
et auferent exuvias suas,
et vestimenta sua varia abjicient,
et induentur stupore:
in terra sedebunt,
et attoniti super repentino casu |
|
|
|
| 17 |
et assumentes super te lamentum, dicent tibi:
Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta,
quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis,
quos formidabant universi?
|
|
|
|
| 18 |
Nunc stupebunt naves in die pavoris tui,
et turbabuntur insulæ in mari,
eo quod nullus egrediatur ex te.
|
|
|
|
| 19 |
Quia hæc dicit Dominus Deus:
Cum dedero te urbem desolatam,
sicut civitates quæ non habitantur;
et adduxero super te abyssum,
et operuerint te aquæ multæ;
|
|
|
|
| 20 |
et detraxero te cum his qui descendunt in lacum
ad populum sempiternum;
et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres,
cum his qui deducuntur in lacum,
ut non habiteris;
|
|
|
|
| 21 |
in nihilum redigam te, et non eris:
et requisita non invenieris ultra in sempiternum,
dicit Dominus Deus. |
|
|
|