|
| 13 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo induet superbiam. |
|
|
|
| 2 |
Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris. |
|
|
|
| 3 |
Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur. |
|
|
|
| 4 |
Dives injuste egit, et fremet: pauper autem læsus tacebit. |
|
|
|
| 5 |
Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te. |
|
|
|
| 6 |
Si habes, convivet tecum, et evacuabit te: et ipse non dolebit super te. |
|
|
|
| 7 |
Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? |
|
|
|
| 8 |
Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter: et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te. |
|
|
|
| 9 |
Humiliare Deo, et exspecta manus ejus. |
|
|
|
| 10 |
Attende ne seductus in stultitiam humilieris. |
|
|
|
| 11 |
Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. |
|
|
|
| 12 |
Advocatus a potentiore, discede: ex hoc enim magis te advocabit. |
|
|
|
| 13 |
Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. |
|
|
|
| 14 |
Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditistuis. |
|
|
|
| 15 |
Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis. |
|
|
|
| 16 |
Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas: |
|
|
|
| 17 |
audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis. |
|
|
|
| 18 |
Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. |
|
|
|
| 19 |
Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. |
|
|
|
| 20 |
Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. |
|
|
|
| 21 |
Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. |
|
|
|
| 22 |
Quæ communicatio sancto homini ad canem? aut quæ pars diviti ad pauperem? |
|
|
|
| 23 |
Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes. |
|
|
|
| 24 |
Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper. |
|
|
|
| 25 |
Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis. |
|
|
|
| 26 |
Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superbia, et justificaverunt illum. |
|
|
|
| 27 |
Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. |
|
|
|
| 28 |
Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. |
|
|
|
| 29 |
Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum. |
|
|
|
| 30 |
Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii. |
|
|
|
| 31 |
Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. |
|
|
|
| 32 |
Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore. |
|
|
|