katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051

27 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference

1 Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quærit locupletari avertit oculum suum.  
2 Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum:  
3 conteretur cum delinquente delictum.  
4 Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. Sound mind, straight talk! Sir.27.4-7
5 Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius.  
6 Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.  
7 Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.  
8 Ante sermonem non laudes virum: hæc enim tentatio est hominum. Honesty. Sir.27.8-10
9 Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris: et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum.  
10 Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos qui operantur illam revertetur.  
11 Leo venationi insidiatur semper: sic peccata operantibus iniquitates. Foolish talk. Sir.27.11-15
12 Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur.  
13 In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto.  
14 Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati.  
15 Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium.  
16 Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis. Betraying secrets. Sir.27.16-21
17 Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum.  
18 Dilige proximum, et conjungere fide cum illo.  
19 Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum.  
20 Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui.  
21 Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.  
22 Non illum sequaris, quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus: Hypocrisy Sir.27.22-29
23 ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio:  
24 denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.  
25 Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet.  
26 In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.  
27 Multa odivi, et non coæquavi ei, et Dominus odiet illum.  
28 Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.  
29 Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.  
30 Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi. Resentment. Sir.27.30-28.7
31 Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.  
32 Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur.  
33 Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.