katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051

9 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference

1 Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam. Women. Sir.9.1-9
2 Non des mulieri potestatem animæ tuæ, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris.  
3 Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius.  
4 Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius.  
5 Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius.  
6 Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditatem tuam.  
7 Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius.  
8 Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam.  
9 Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.  
10 Omnis mulier quæ est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur. Trust. Sir.9.10-16
11 Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit.  
12 Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum:  
13 et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.  
14 Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi.  
15 Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud.  
16 Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quæ futura sit illius subversio.  
17 Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius. Rulers. Sir.9.17-10.5
18 Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis.  
19 Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.  
20 Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis.  
21 Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta.  
22 Viri justi sint tibi convivæ, et in timore Dei sit tibi gloriatio:  
23 et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi.  
24 In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.  
25 Terribilis est in civitate sua homo linguosus: et temerarius in verbo suo odibilis erit.