|
| 32 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. |
|
|
|
| 2 |
Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe: |
|
|
|
| 3 |
ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis. |
|
|
|
| 4 |
Loquere major natu: decet enim te |
|
|
|
| 5 |
primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam. |
|
|
|
| 6 |
Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. |
|
|
|
| 7 |
Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini. |
|
|
|
| 8 |
Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino. |
|
|
|
| 9 |
Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. |
|
|
|
| 10 |
Adolescens, loquere in tua causa vix. |
|
|
|
| 11 |
Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. |
|
|
|
| 12 |
In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens. |
|
|
|
| 13 |
In medio magnatorum non præsumas: et ubi sunt senes non multum loquaris. |
|
|
|
| 14 |
Ante grandinem præibit coruscatio: et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. |
|
|
Interpreting the Law. Sir.32.14-33.6 |
| 15 |
Et hora surgendi non te trices: præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, |
|
|
|
| 16 |
et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo: |
|
|
|
| 17 |
et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis. |
|
|
|
| 18 |
Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus: et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem. |
|
|
|
| 19 |
Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea. |
|
|
|
| 20 |
Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent. |
|
|
|
| 21 |
Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. |
|
|
|
| 22 |
Vir consilii non disperdet intelligentiam: alienus et superbus non pertimescet timorem: |
|
|
|
| 23 |
etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur. |
|
|
|
| 24 |
Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis. |
|
|
|
| 25 |
In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum. |
|
|
|
| 26 |
Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. |
|
|
|
| 27 |
In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum. |
|
|
|
| 28 |
Qui credit Deo attendit mandatis: et qui confidit in illo non minorabitur. |
|
|
|