|
| 29 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat. |
|
|
Loans. Sir.29.1-7 |
| 2 |
Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo. |
|
|
|
| 3 |
Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. |
|
|
|
| 4 |
Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt. |
|
|
|
| 5 |
Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam: |
|
|
|
| 6 |
et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur. |
|
|
|
| 7 |
Si autem potuerit reddere, adversabitur: solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem: |
|
|
|
| 8 |
sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis: |
|
|
Generosity. Sir.29.8-13 |
| 9 |
et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. |
|
|
|
| 10 |
Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt. |
|
|
|
| 11 |
Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. |
|
|
|
| 12 |
Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum. |
|
|
|
| 13 |
Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. |
|
|
|
| 14 |
Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. |
|
|
Guarantees. Sir.29.14-20 |
| 15 |
Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo. |
|
|
|
| 16 |
Super scutum potentis |
|
|
|
| 17 |
et super lanceam |
|
|
|
| 18 |
adversus inimicum tuum pugnabit. |
|
|
|
| 19 |
Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. |
|
|
|
| 20 |
Gratiam fidejussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam. |
|
|
|
| 21 |
Repromissorem fugit peccator et immundus. |
|
|
Home & hospitality. Sir.29.21-28 |
| 22 |
Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se. |
|
|
|
| 23 |
Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo. |
|
|
|
| 24 |
Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris. |
|
|
|
| 25 |
Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. |
|
|
|
| 26 |
Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium. |
|
|
|
| 27 |
Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas. |
|
|
|
| 28 |
Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. |
|
|
|
| 29 |
Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio. |
|
|
|
| 30 |
Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies. |
|
|
|
| 31 |
Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os. |
|
|
|
| 32 |
Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet: |
|
|
|
| 33 |
transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros. |
|
|
|
| 34 |
Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater. |
|
|
|
| 35 |
Gravia hæc homini habenti sensum: correptio domus, et improperium fœneratoris. |
|
|
|