katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051

28 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference

1 Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.  
2 Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur.  
3 Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam:  
4 in hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur.  
5 Ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo: quis exorabit pro delictis illius?  
6 Memento novissimorum, et desine inimicari:  
7 tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus.  
8 Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. Arguments. Sir.28.8-12
9 Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi.  
10 Abstine te a lite, et minues peccata.  
11 Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam.  
12 Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam.  
13 Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem: et lingua testificans adducit mortem. Viscious talk. Sir.28.13-26
14 Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si exspueris super illam, extinguetur: utraque ex ore proficiscuntur.  
15 Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbabit pacem habentes.  
16 Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem.  
17 Civitates muratas divitum destruxit, et domus magnatorum effodit.  
18 Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit.  
19 Lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas laboribus suis.  
20 Qui respicit illam non habebit requiem, nec habebit amicum in quo requiescat.  
21 Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguæ comminuet ossa.  
22 Multi ceciderunt in ore gladii: sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam.  
23 Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum illius, et in vinculis ejus non est ligatus:  
24 jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum æreum est;  
25 mors illius mors nequissima: et utilis potius infernus quam illa.  
26 Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et in flamma sua non comburet justos.  
27 Qui relinquunt Deum incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos.  
28 Sepi aures tuas spinis: linguam nequam noli audire: et ori tuo facito ostia et seras.  
29 Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos:  
30 et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.