katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051

45 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference

1 Dilectus Deo et hominibus Moyses, cujus memoria in benedictione est. Moses. Sir.45.1-5
2 Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit.  
3 Glorificavit illum in conspectu regum, et jussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam.  
4 In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne.  
5 Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem.  
6 Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israël. Aaron. Sir.45.6-22
7 Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi.  
8 Statuit ei testamentum æternum, et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria:  
9 et circumcinxit eum zona gloriæ, et induit eum stolam gloriæ, et coronavit eum in vasis virtutis.  
10 Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei: et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro:  
11 dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suæ.  
12 Stolam sanctam auro, et hyacintho, et purpura, opus textile viri sapientis, judicio et veritate præditi:  
13 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis, in memoriam secundum numerum tribuum Israël.  
14 Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris: opus virtutis, et desideria oculorum ornata.  
15 Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem.  
16 Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes ejus per omne tempus.  
17 Sacrificia ipsius consumpta sunt igne quotidie.  
18 Complevit Moyses manus ejus, et unxit illum oleo sancto.  
19 Factum est illi in testamentum æternum, et semini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus.  
20 Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo:  
21 et dedit illi in præceptis suis potestatem, in testamentis judiciorum: docere Jacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israël.  
22 Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Corein iracundia.  
23 Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiæ. Phinehas. Sir.45.23-26
24 Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis.  
25 Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hæreditatem, et primitias frugum terræ divisit illi.  
26 Panem ipsis in primis paravit in satietatem: nam et sacrificia Domini edent, quæ dedit illi et semini ejus.  
27 Ceterum in terra gentes non hæreditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et hæreditas.  
28 Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini,  
29 et stare in reverentia gentis: in bonitate et alacritate animæ suæ placuit Deo pro Israël.  
30 Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suæ, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum.  
31 Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerenturbona ipsorum: et gloriam ipsorum ingentem eorum æternam fecit.