katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566

23 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Onus Tyri. Ululate, naves maris,
quia vastata est domus
unde venire consueverant:
de terra Cethim
revelatum est eis.
A message about Phoenicia. Is.23.1-18
2 Tacete, qui habitatis in insula;
negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te.
 
3 In aquis multis semen Nili;
messis fluminis fruges ejus:
et facta est negotiatio gentium.
 
4 Erubesce, Sidon; ait enim mare,
fortitudo maris, dicens:
Non parturivi, et non peperi,
et non enutrivi juvenes,
nec ad incrementum perduxi virgines.
 
5 Cum auditum fuerit in Ægypto,
dolebunt cum audierint de Tiro.
 
6 Transite maria, ululate,
qui habitatis in insula !
 
7 Numquid non vestra hæc est, quæ gloriabatur
a diebus pristinis in antiquitate sua?
Ducent eam pedes sui
longe ad peregrinandum.
 
8 Quis cogitavit hoc
super Tyrum quondam coronatam,
cujus negotiatores principes,
institores ejus inclyti terræ?
 
9 Dominus exercituum cogitavit hoc,
ut detraheret superbiam omnis gloriæ,
et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ.
 
10 Transi terram tuam quasi flumen, filia maris !
non est cingulum ultra tibi.
 
11 Manum suam extendit super mare;
conturbavit regna.
Dominus mandavit adversus Chanaan,
ut contereret fortes ejus;
 
12 et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris,
calumniam sustinens virgo filia Sidonis:
in Cethim consurgens transfreta:
ibi quoque non erit requies tibi.
 
13 Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit:
Assur fundavit eam;
in captivitatem traduxerunt robustos ejus,
suffoderunt domos ejus,
posuerunt eam in ruinam.
 
14 Ululate, naves maris,
quia devastata est fortitudo vestra.
 
15 Et erit in die illa: in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis:  
16 Sume citharam, circui civitatem,
meretrix oblivioni tradita:
bene cane, frequenta canticum,
ut memoria tui sit.
 
17 Et erit post septuaginta annos:
visitabit Dominus Tyrum,
et reducet eam ad mercedes suas,
et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ
super faciem terræ;
 
18 et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino:
non condentur neque reponentur,
quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus,
ut manduce