katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566

50 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Hæc dicit Dominus:
Quis est hic liber repudii matris vestræ,
quo dimisi eam?
aut quis est creditor meus,
cui vendidi vos?
Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis
 
2 Quia veni, et non erat vir;
vocavi, et non erat qui audiret.
Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea,
ut non possim redimere?
aut non est in me virtus ad libe
 
3 Induam cælos tenebris,
et saccum ponam operimentum eorum.
 
4 Dominus dedit mihi
linguam eruditam,
ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo.
Erigit mane,
mane erigit mihi aurem,
ut audiam quasi magistrum.
The servant of the LORD. Is.50.4-11
5 Dominus Deus aperuit mihi aurem,
ego autem non contradico:
retrorsum non abii.
 
6 Corpus meum dedi percutientibus,
et genas meas vellentibus;
faciem meam non averti ab increpantibus
et conspuentibus in me.
 
7 Dominus Deus auxiliator meus,
ideo non sum confusus;
ideo posui faciem meam ut petram durissimam,
et scio quoniam non confundar.
 
8 Juxta est qui justificat me; quis contradicet mihi?
Stemus simul;
quis est adversarius meus? accedat ad me.
 
9 Ecce Dominus Deus auxiliator meus;
quis est qui condemnet me?
Ecce omnes quasi vestimentum conterentur;
tinea comedet eos.
 
10 Quis ex vobis timens Dominum,
audiens vocem servi sui?
Qui ambulavit in tenebris,
et non est lumen ei,
speret in nomine Domini,
et innitatur super Deum suum.
 
11 Ecce vos omnes accendentes ignem,
accincti flammis:
ambulate in lumine ignis vestri,
et in flammis quas succendistis;
de manu mea factum est hoc vobis:
in doloribus