|
| 28 |
ISAIAS PROPHETA |
Isaiah - Wycliffe Bible(14c) |
Isaias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim,
et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus,
qui erant in vertice vallis pinguissimæ,
errantes a vino.
|
|
|
A warning to Israel. Is.28.1-6 |
| 2 |
Ecce validus et fortis Dominus
sicut impetus grandinis; turbo confringens,
sicut impetus aquarum multarum inundantium
et emissarum super terram spatiosam.
|
|
|
|
| 3 |
Pedibus conculcabitur
corona superbiæ ebriorum Ephraim.
|
|
|
|
| 4 |
Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus,
qui est super verticem vallis pinguium,
quasi temporaneum ante maturitatem autumni,
quod, cum aspexerit videns,
statim ut |
|
|
|
| 5 |
In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ,
et sertum exsultationis residuo populi sui;
|
|
|
|
| 6 |
et spiritus judicii sedenti super judicium,
et fortitudo revertentibus de bello ad portam. |
|
|
|
| 7 |
Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt;
sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate;
absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate,
nescieru |
|
|
Isaiah & the drunken prophets of Judah. Is.28.7-13 |
| 8 |
Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque,
ita ut non esset ultra locus.
|
|
|
|
| 9 |
Quem docebit scientiam?
et quem intelligere faciet auditum?
Ablactatos a lacte,
avulsos ab uberibus.
|
|
|
|
| 10 |
Quia manda, remanda; manda, remanda;
exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta;
modicum ibi, modicum ibi.
|
|
|
|
| 11 |
In loquela enim labii,
et lingua altera
loquetur ad populum istum.
|
|
|
|
| 12 |
Cui dixit: Hæc est requies mea,
reficite lassum;
et hoc est meum refrigerium:
et noluerunt audire.
|
|
|
|
| 13 |
Et erit eis verbum Domini:
Manda, remanda; manda, remanda;
exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta;
modicum ibi, modicum ibi;
ut vadant, et cadant retrorsum,
e |
|
|
|
| 14 |
Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores,
qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.
|
|
|
|
| 15 |
Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte,
et cum inferno fecimus pactum:
flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos
quia posuimus mendacium spem nostram, |
|
|
A cornerstone of Zion. Is.28.14-22 |
| 16 |
Idcirco hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem,
lapidem probatum,
angularem, pretiosum, in fundamento fundatum;
qui crediderit, non festin |
|
|
|
| 17 |
Et ponam in pondere judicium,
et justitiam in mensura;
et subvertet grando spem mendacii,
et protectionem aquæ inundabunt.
|
|
|
|
| 18 |
Et delebitur fœdus vestrum cum morte,
et pactum vestrum cum inferno non stabit:
flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.
|
|
|
|
| 19 |
Quandocumque pertransierit, tollet vos,
quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte;
et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.
|
|
|
|
| 20 |
Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat;
et pallium breve utrumque operire non potest.
|
|
|
|
| 21 |
Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus;
sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur,
ut faciat opus suum, alienum opus ejus:
ut operetur opus suum, peregrinum est |
|
|
|
| 22 |
Et nunc nolite illudere,
ne forte constringantur vincula vestra;
consummationem enim et abbreviationem audivi
a Domino Deo exercituum, super universam terram. |
|
|
|
| 23 |
Auribus percipite, et audite vocem meam:
attendite, et audite eloquium meum.
|
|
|
God's wisdom. Is.28.23-29 |
| 24 |
Numquid tota die arabit arans ut serat?
proscindet et sarriet humum suam?
|
|
|
|
| 25 |
Nonne cum adæquaverit faciem ejus,
seret gith et cyminum sparget?
et ponet triticum per ordinem, et hordeum,
et milium, et viciam in finibus suis?
|
|
|
|
| 26 |
Et erudiet illum in judicio;
Deus suus docebit illum.
|
|
|
|
| 27 |
Non enim in serris triturabitur gith,
nec rota plaustri super cyminum circuibit;
sed in virga excutietur gith,
et cyminum in baculo.
|
|
|
|
| 28 |
Panis autem comminuetur;
verum non in perpetuum triturans triturabit illum,
neque vexabit eum rota plaustri,
neque ungulis suis comminuet eum.
|
|
|
|
| 29 |
Et hoc a Domino Deo exercituum exivit,
ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam. |
|
|
|