katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566

46 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Confractus est Bel, contritus est Nabo;
facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis,
onera vestra gravi pondere
usque ad lassitudinem.
 
2 Contabuerunt, et contrita sunt simul;
non potuerunt salvare portantem,
et anima eorum in captivitatem ibit.
 
3 Audite me, domus Jacob,
et omne residuum domus Israël;
qui portamini a meo utero,
qui gestamini a mea vulva.
 
4 Usque ad senectam ego ipse,
et usque ad canos ego portabo;
ego feci, et ego feram;
ego portabo, et salvabo.
 
5 Cui assimilastis me, et adæquastis,
et comparastis me, et fecistis similem?
 
6 Qui confertis aurum de sacculo,
et argentum statera ponderatis,
conducentes aurificem ut faciat deum,
et procidunt, et adorant.
 
7 Portant illum in humeris gestantes,
et ponentes in loco suo,
et stabit, ac de loco suo non movebitur:
sed et cum clamaverint ad eum, non audiet;
de tribulatione non sal
 
8 Mementote istud, et confundamini;
redite, prævaricatores, ad cor.
 
9 Recordamini prioris sæculi,
quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus,
nec est similis mei.
 
10 Annuntians ab exordio novissimum,
et ab initio quæ necdum facta sunt,
dicens: Consilium meum stabit,
et omnis voluntas mea fiet.
 
11 Vocans ab oriente avem,
et de terra longinqua virum voluntatis meæ:
et locutus sum, et adducam illud;
creavi et faciam illud.
 
12 Audite me, duro corde,
qui longe estis a justitia.
 
13 Prope feci justitiam meam, non elongabitur,
et salus mea non morabitur.
Dabo in Sion salutem,
et in Israël gloriam meam.