katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566

64 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Utinam dirumperes cælos, et descenderes;
a facie tua montes defluerent;
 
2 sicut exustio ignis tabescerent,
aquæ arderent igni:
ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis;
a facie tua gentes turbarentur.
 
3 Cum feceris mirabilia, non sustinebimus;
descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.
 
4 A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt;
oculus non vidit, Deus, absque te,
quæ præparasti exspectantibus te.
 
5 Occurristi lætanti, et facienti justitiam;
in viis tuis recordabuntur tui.
Ecce tu iratus es, et peccavimus;
in ipsis fuimus semper, et salvabimur.
 
6 Et facti sumus ut immundus omnes nos,
et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ;
et cecidimus quasi folium universi,
et iniquitates nostræ quasi ventus abstuler
 
7 Non est qui invocet nomen tuum;
qui consurgat, et teneat te.
Abscondisti faciem tuam a nobis,
et allisisti nos in manu iniquitatis nostræ.
 
8 Et nunc, Domine, pater noster es tu,
nos vero lutum;
et fictor noster tu,
et opera manuum tuarum omnes nos.
 
9 Ne irascaris, Domine, satis,
et ne ultra memineris iniquitatis nostræ;
ecce, respice, populus tuus omnes nos.
 
10 Civitas Sancti tui facta est deserta,
Sion deserta facta est,
Jerusalem desolata est.
 
11 Domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ,
ubi laudaverunt te patres nostri,
facta est in exustionem ignis,
et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.
 
12 Numquid super his continebis te, Domine;
tacebis, et affliges nos vehementer?