katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566

65 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Quæsierunt me qui ante non interrogabant;
invenerunt qui non quæsierunt me.
Dixi: Ecce ego, ecce ego,
ad gentem quæ non invocabat nomen meum.
God's punishment on the rebellious. Is.65.1-16
2 Expandi manus meas tota die
ad populum incredulum,
qui graditur in via non bona
post cogitationes suas.
 
3 Populus qui ad iracundiam provocat me
ante faciem meam semper;
qui immolant in hortis,
et sacrificant super lateres;
 
4 qui habitant in sepulchris,
et in delubris idolorum dormiunt;
qui comedunt carnem suillam,
et jus profanum in vasis eorum;
 
5 qui dicunt: Recede a me,
non appropinques mihi, quia immundus es.
Isti fumus erunt in furore meo,
ignis ardens tota die.
 
6 Ecce scriptum est coram me:
Non tacebo, sed reddam,
et retribuam in sinum eorum.
 
7 Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul,
dicit Dominus;
qui sacrificaverunt super montes,
et super colles exprobraverunt mihi;
et remetiar opus eorum
 
8 Hæc dicit Dominus:
Quomodo si inveniatur granum in botro,
et dicatur: Ne dissipes illud,
quoniam benedictio est:
sic faciam propter servos meos,
ut non disperdam totu
 
9 Et educam de Jacob semen,
et de Juda possidentem montes meos;
et hæreditabunt eam electi mei,
et servi mei habitabunt ibi.
 
10 Et erunt campestria in caulas gregum,
et vallis Achor in cubile armentorum,
populo meo qui requisierunt me.
 
11 Et vos qui dereliquistis Dominum,
qui obliti estis montem sanctum meum,
qui ponitis fortunæ mensam,
et libatis super eam:
 
12 numerabo vos in gladio,
et omnes in cæde corruetis:
pro eo quod vocavi, et non respondistis;
locutus sum, et non audistis;
et faciebatis malum in oculis meis,
et quæ
 
13 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus:
Ecce servi mei comedent,
et vos esurietis;
ecce servi mei bibent,
et vos sitietis;
 
14 ecce servi mei lætabuntur,
et vos confundemini;
ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis,
et vos clamabitis præ dolore cordis,
et præ contritione spiritus ulula
 
15 et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis;
et interficiet te Dominus Deus,
et servos suos vocabit nomine alio:
 
16 in quo qui benedictus est super terram
benedicetur in Deo, amen,
et qui jurat in terra
jurabit in Deo, amen:
quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores,
et quia absc
 
17 Ecce enim ego creo cælos novos,
et terram novam;
et non erunt in memoria priora,
et non ascendent super cor.
The new creation. Is.65.17-25
18 Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum
in his quæ ego creo:
quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem,
et populum ejus gaudium.
 
19 Et exsultabo in Jerusalem,
et gaudebo in populo meo,
et non audietur in eo ultra
vox fletus et vox clamoris.
 
20 Non erit ibi amplius infans dierum,
et senex qui non impleat dies suos,
quoniam puer centum annorum morietur,
et peccator centum annorum maledictus erit.
 
21 Et ædificabunt domos, et habitabunt;
et plantabunt vineas, et comedent fructus earum.
 
22 Non ædificabunt, et alius habitabit;
non plantabunt, et alius comedet:
secundum enim dies ligni erunt dies populi mei,
et opera manuum eorum inveterabunt.
 
23 Electi mei non laborabunt frustra,
neque generabunt in conturbatione,
quia semen benedictorum Domini est,
et nepotes eorum cum eis.
 
24 Eritque antequam clament, ego exaudiam;
adhuc illis loquentibus, ego audiam.
 
25 Lupus et agnus pascentur simul,
leo et bos comedent paleas,
et serpenti pulvis panis ejus.
Non nocebunt, neque occident
in omni monte sancto meo, dicit Dominus.