katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566

43 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Et nunc hæc dicit Dominus
creans te, Jacob,
et formans te, Israël:
Noli timere, quia redemi te,
et vocavi te nomine tuo: meus es tu.
God promises to rescue his people. Is.43.1-7
2 Cum transieris per aquas, tecum ero,
et flumina non operient te;
cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.
 
3 Quia ego Dominus Deus tuus,
Sanctus Israël, salvator tuus,
dedi propitiationem tuam Ægyptum,
Æthopiam, et Saba, pro te.
 
4 Ex quo honorabilis factus es in oculis meis,
et gloriosus, ego dilexi te,
et dabo homines pro te,
et populos pro anima tua.
 
5 Noli timere, quia ego tecum sum;
ab oriente adducam semen tuum,
et ab occidente congregabo te.
 
6 Dicam aquiloni: Da;
et austro: Noli prohibere:
affer filios meos de longinquo,
et filias meas ab extremis terræ.
 
7 Et omnem qui invocat nomen meum,
in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.
 
8 Educ foras populum cæcum, et oculos habentem;
surdum, et aures ei sunt.
Israel is the LORD's witness. Is.43.8-13
9 Omnes gentes congregatæ sunt simul,
et collectæ sunt tribus.
Quis in vobis annuntiet istud,
et quæ prima sunt audire nos faciet?
Dent testes eorum, justificentur,
et au
 
10 Vos testes mei, dicit Dominus,
et servus meus quem elegi:
ut sciatis, et credatis mihi,
et intelligatis quia ego ipse sum;
ante me non est formatus Deus,
et post me n
 
11 Ego sum, ego sum Dominus,
et non est absque me salvator.
 
12 Ego annuntiavi, et salvavi; auditum feci,
et non fuit in vobis alienus:
vos testes mei, dicit Dominus,
et ego Deus.
 
13 Et ab initio ego ipse,
et non est qui de manu mea eruat.
Operabor, et quis avertet illud?
 
14 Hæc dicit Dominus, redemptor vester,
Sanctus Israël:
Propter vos misi in Babylonem,
et detraxi vectes universos,
et Chaldæos in navibus suis gloriantes.
Escape from Babylon. Is.43.14-21
15 Ego Dominus, Sanctus vester,
creans Israël, rex vester.
 
16 Hæc dicit Dominus,
qui dedit in mari viam,
et in aquis torrentibus semitam;
 
17 qui eduxit quadrigam et equum,
agmen et robustum:
simul obdormierunt, nec resurgent;
contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.
 
18 Ne memineritis priorum,
et antiqua ne intueamini.
 
19 Ecce ego facio nova,
et nunc orientur, utique cognoscetis ea:
ponam in deserto viam,
et in invio flumina.
 
20 Glorificabit me bestia agri,
dracones, et struthiones:
quia dedi in deserto aquas,
flumina in invio,
ut darem potum populo meo, electo meo.
 
21 Populum istum formavi mihi:
laudem meam narrabit.
 
22 Non me invocasti, Jacob,
nec laborasti in me, Israël.
Israel's sin. Is.43.22-28
23 Non obtulisti mihi arietem holocausti tui,
et victimis tuis non glorificasti me;
non te servire feci in oblatione,
nec laborem tibi præbui in thure.
 
24 Non emisti mihi argento calamum,
et adipe victimarum tuarum non inebriasti me:
verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis;
præbuisti mihi laborem in iniquitatibus t
 
25 Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me,
et peccatorum tuorum non recordabor.
 
26 Reduc me in memoriam, et judicemur simul:
narra si quid habes ut justificeris.
 
27 Pater tuus primus peccavit,
et interpretes tui prævaricati sunt in me:
 
28 et contaminavi principes sanctos;
dedi ad internecionem Jacob,
et Israël in blasphemiam.