katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

10 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem. Psalmus David. Confidence in the Lord. Psalm 11(v10)
2 In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ:
Transmigra in montem sicut passer?
 
3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum;
paraverunt sagittas suas in pharetra,
ut sagittent in obscuro rectos corde:
 
4 quoniam quæ perfecisti destruxerunt;
justus autem, quid fecit?
 
5 Dominus in templo sancto suo;
Dominus in cælo sedes ejus.
Oculi ejus in pauperem respiciunt;
palpebræ ejus interrogant filios hominum.
 
6 Dominus interrogat justum et impium;
qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
 
7 Pluet super peccatores laqueos;
ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
 
8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit:
æquitatem vidit vultus ejus.