|
| 108 |
LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS |
Psalms - Wycliffe Bible(14c) |
Psalms - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
In finem. Psalmus David. |
|
|
Praise the Lord!. Psalm 109(v108) |
| 2 |
Deus, laudem meam ne tacueris,
quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
|
|
|
|
| 3 |
Locuti sunt adversum me lingua dolosa,
et sermonibus odii circumdederunt me:
et expugnaverunt me gratis.
|
|
|
|
| 4 |
Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi;
ego autem orabam.
|
|
|
|
| 5 |
Et posuerunt adversum me mala pro bonis,
et odium pro dilectione mea.
|
|
|
|
| 6 |
Constitue super eum peccatorem,
et diabolus stet a dextris ejus.
|
|
|
|
| 7 |
Cum judicatur, exeat condemnatus;
et oratio ejus fiat in peccatum.
|
|
|
|
| 8 |
Fiant dies ejus pauci,
et episcopatum ejus accipiat alter.
|
|
|
|
| 9 |
Fiant filii ejus orphani,
et uxor ejus vidua.
|
|
|
|
| 10 |
Nutantes transferantur filii ejus et mendicent,
et ejiciantur de habitationibus suis.
|
|
|
|
| 11 |
Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus,
et diripiant alieni labores ejus.
|
|
|
|
| 12 |
Non sit illi adjutor,
nec sit qui misereatur pupillis ejus.
|
|
|
|
| 13 |
Fiant nati ejus in interitum;
in generatione una deleatur nomen ejus.
|
|
|
|
| 14 |
In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini,
et peccatum matris ejus non deleatur.
|
|
|
|
| 15 |
Fiant contra Dominum semper,
et dispereat de terra memoria eorum:
|
|
|
|
| 16 |
pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,
|
|
|
|
| 17 |
et persecutus est hominem inopem et mendicum,
et compunctum corde, mortificare.
|
|
|
|
| 18 |
Et dilexit maledictionem, et veniet ei;
et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.
Et induit maledictionem sicut vestimentum;
et intravit sicut aqua in interiora ejus,
e |
|
|
|
| 19 |
Fiat ei sicut vestimentum quo operitur,
et sicut zona qua semper præcingitur.
|
|
|
|
| 20 |
Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum,
et qui loquuntur mala adversus animam meam.
|
|
|
|
| 21 |
Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum,
quia suavis est misericordia tua.
|
|
|
|
| 22 |
Libera me, quia egenus et pauper ego sum,
et cor meum conturbatum est intra me.
|
|
|
|
| 23 |
Sicut umbra cum declinat ablatus sum,
et excussus sum sicut locustæ.
|
|
|
|
| 24 |
Genua mea infirmata sunt a jejunio,
et caro mea immutata est propter oleum.
|
|
|
|
| 25 |
Et ego factus sum opprobrium illis;
viderunt me, et moverunt capita sua.
|
|
|
|
| 26 |
Adjuva me, Domine Deus meus;
salvum me fac secundum misericordiam tuam.
|
|
|
|
| 27 |
Et sciant quia manus tua hæc,
et tu, Domine, fecisti eam.
|
|
|
|
| 28 |
Maledicent illi, et tu benedices:
qui insurgunt in me confundantur;
servus autem tuus lætabitur.
|
|
|
|
| 29 |
Induantur qui detrahunt mihi pudore,
et operiantur sicut diploide confusione sua.
|
|
|
|
| 30 |
Confitebor Domino nimis in ore meo,
et in medio multorum laudabo eum:
|
|
|
|
| 31 |
quia astitit a dextris pauperis,
ut salvam faceret a persequentibus animam meam. |
|
|
|