katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

70 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi; non confundar in æternum.
 Psalm 71(v70)
2 In justitia tua libera me, et eripe me:
inclina ad me aurem tuam, et salva me.
 
3 Esto mihi in Deum protectorem,
et in locum munitum, ut salvum me facias:
quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu.
 
4 Deus meus, eripe me de manu peccatoris,
et de manu contra legem agentis, et iniqui:
 
5 quoniam tu es patientia mea, Domine;
Domine, spes mea a juventute mea.
 
6 In te confirmatus sum ex utero;
de ventre matris meæ tu es protector meus;
in te cantatio mea semper.
 
7 Tamquam prodigium factus sum multis;
et tu adjutor fortis.
 
8 Repleatur os meum laude,
ut cantem gloriam tuam,
tota die magnitudinem tuam.
 
9 Ne projicias me in tempore senectutis;
cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
 
10 Quia dixerunt inimici mei mihi,
et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum,
 
11 dicentes: Deus dereliquit eum:
persequimini et comprehendite eum,
quia non est qui eripiat.
 
12 Deus, ne elongeris a me;
Deus meus, in auxilium meum respice.
 
13 Confundantur et deficiant detrahentes animæ meæ;
operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi.
 
14 Ego autem semper sperabo,
et adjiciam super omnem laudem tuam.
 
15 Os meum annuntiabit justitiam tuam,
tota die salutare tuum.
Quoniam non cognovi litteraturam,
 
16 introibo in potentias Domini;
Domine, memorabor justitiæ tuæ solius.
 
17 Deus, docuisti me a juventute mea;
et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
 
18 Et usque in senectam et senium,
Deus, ne derelinquas me,
donec annuntiem brachium tuum generationi omni quæ ventura est,
potentiamtuam,
 
19 et justitiam tuam, Deus, usque in altissima;
quæ fecisti magnalia, Deus: quis similis tibi?
 
20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas !
et conversus vivificasti me,
et de abyssis terræ iterum reduxisti me.
 
21 Multiplicasti magnificentiam tuam;
et conversus consolatus es me.
 
22 Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus;
psallam tibi in cithara, sanctus Israël.
 
23 Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi;
et anima mea quam redemisti.
 
24 Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam,
cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.