katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

63 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem. Psalmus David. Prayer for Protection. Psalm 64(v63)
2 Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor;
a timore inimici eripe animam meam.
 
3 Protexisti me a conventu malignantium,
a multitudine operantium iniquitatem.
 
4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas;
intenderunt arcum rem amaram,
 
5 ut sagittent in occultis immaculatum.
 
6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt;
firmaverunt sibi sermonem nequam.
Narraverunt ut absconderent laqueos;
dixerunt: Quis videbiteos?
 
7 Scrutati sunt iniquitates;
defecerunt scrutantes scrutinio.
Accedet homo ad cor altum,
 
8 et exaltabitur Deus.
Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum,
 
9 et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum.
Conturbati sunt omnes qui videbant eos,
 
10 et timuit omnis homo.
Et annuntiaverunt opera Dei,
et facta ejus intellexerunt.
 
11 Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo,
et laudabuntur omnes recti corde.