katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

148 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Alleluja. Laudate Dominum de cælis;
laudate eum in excelsis.
Let All Creation Praise the Lord. Psalm 148
2 Laudate eum, omnes angeli ejus;
laudate eum, omnes virtutes ejus.
 
3 Laudate eum, sol et luna;
laudate eum, omnes stellæ et lumen.
 
4 Laudate eum, cæli cælorum;
et aquæ omnes quæ super cælos sunt,
 
5 laudent nomen Domini.
Quia ipse dixit, et facta sunt;
ipse mandavit, et creata sunt.
 
6 Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi;
præceptum posuit, et non præteribit.
 
7 Laudate Dominum de terra,
dracones et omnes abyssi;
 
8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum,
quæ faciunt verbum ejus;
 
9 montes, et omnes colles;
ligna fructifera, et omnes cedri;
 
10 bestiæ, et universa pecora;
serpentes, et volucres pennatæ;
 
11 reges terræ et omnes populi;
principes et omnes judices terræ;
 
12 juvenes et virgines; senes cum junioribus,
laudent nomen Domini:
 
13 quia exaltatum est nomen ejus solius.
 
14 Confessio ejus super cælum et terram;
et exaltavit cornu populi sui.
Hymnus omnibus sanctis ejus;
filiis Israël, populoappropinquanti sibi.
Alleluja.