katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

27 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me:
nequando taceas a me, et assimilabor descendentibusin lacum.
Voice of the Lord in the Storm. Psalm 28(v27)
2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te;
dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
 
3 Ne simul trahas me cum peccatoribus,
et cum operantibus iniquitatem ne perdas me;
qui loquuntur pacem cum proximo suo,
ala autem in cordibus eorum.
 
4 Da illis secundum opera eorum,
et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.
Secundum opera manuum eorum tribue illis;
redde retributionem eorum ipsis.
 
5 Quoniam non intellexerunt opera Domini,
et in opera manuum ejus destrues illos,
et non ædificabis eos.
 
6 Benedictus Dominus,
quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ.
 
7 Dominus adjutor meus et protector meus;
in ipso speravit cor meum, et adjutus sum:
et refloruit caro mea,
et ex voluntatemea confitebor ei.
 
8 Dominus fortitudo plebis suæ,
et protector salvationum christi sui est.
 
9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ;
et rege eos, et extolle illos usque in æternum.