|
| 118 |
LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS |
Psalms - Wycliffe Bible(14c) |
Psalms - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Alleluja.
ALEPH. Beati immaculati in via,
qui ambulant in lege Domini.
|
|
|
My Help Cometh even from the Lord. Psalm 119(v118) |
| 2 |
Beati qui scrutantur testimonia ejus;
in toto corde exquirunt eum.
|
|
|
|
| 3 |
Non enim qui operantur iniquitatem
in viis ejus ambulaverunt.
|
|
|
|
| 4 |
Tu mandasti mandata tua
custodiri nimis.
|
|
|
|
| 5 |
Utinam dirigantur viæ meæ
ad custodiendas justificationes tuas.
|
|
|
|
| 6 |
Tunc non confundar,
cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
|
|
|
|
| 7 |
Confitebor tibi in directione cordis,
in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
|
|
|
|
| 8 |
Justificationes tuas custodiam;
non me derelinquas usquequaque.
|
|
|
|
| 9 |
BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam?
in custodiendo sermones tuos.
|
|
|
Beth. Obedience. Psalm 119(v118) |
| 10 |
In toto corde meo exquisivi te;
ne repellas me a mandatis tuis.
|
|
|
|
| 11 |
In corde meo abscondi eloquia tua,
ut non peccem tibi.
|
|
|
|
| 12 |
Benedictus es, Domine;
doce me justificationes tuas.
|
|
|
|
| 13 |
In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
|
|
|
|
| 14 |
In via testimoniorum tuorum delectatus sum,
sicut in omnibus divitiis.
|
|
|
|
| 15 |
In mandatis tuis exercebor,
et considerabo vias tuas.
|
|
|
|
| 16 |
In justificationibus tuis meditabor:
non obliviscar sermones tuos.
|
|
|
|
| 17 |
GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me,
et custodiam sermones tuos.
|
|
|
Ghimel. Happiness. Psalm 119(v118) |
| 18 |
Revela oculos meos,
et considerabo mirabilia de lege tua.
|
|
|
|
| 19 |
Incola ego sum in terra:
non abscondas a me mandata tua.
|
|
|
|
| 20 |
Concupivit anima mea
desiderare justificationes tuas in omni tempore.
|
|
|
|
| 21 |
Increpasti superbos;
maledicti qui declinant a mandatis tuis.
|
|
|
|
| 22 |
Aufer a me opprobrium et contemptum,
quia testimonia tua exquisivi.
|
|
|
|
| 23 |
Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur;
servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
|
|
|
|
| 24 |
Nam et testimonia tua meditatio mea est,
et consilium meum justificationes tuæ.
|
|
|
|
| 25 |
DALETH. Adhæsit pavimento anima mea:
vivifica me secundum verbum tuum.
|
|
|
Daleth. Obedience. Psalm 119(v118) |
| 26 |
Vias meas enuntiavi, et exaudisti me;
doce me justificationes tuas.
|
|
|
|
| 27 |
Viam justificationum tuarum instrue me,
et exercebor in mirabilibus tuis.
|
|
|
|
| 28 |
Dormitavit anima mea præ tædio:
confirma me in verbis tuis.
|
|
|
|
| 29 |
Viam iniquitatis amove a me,
et de lege tua miserere mei.
|
|
|
|
| 30 |
Viam veritatis elegi;
judicia tua non sum oblitus.
|
|
|
|
| 31 |
Adhæsi testimoniis tuis, Domine;
noli me confundere.
|
|
|
|
| 32 |
Viam mandatorum tuorum cucurri,
cum dilatasti cor meum.
|
|
|
|
| 33 |
HE. Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum,
et exquiram eam semper.
|
|
|
He. Understanding. Psalm 119(v118) |
| 34 |
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam,
et custodiam illam in toto corde meo.
|
|
|
|
| 35 |
Deduc me in semitam mandatorum tuorum,
quia ipsam volui.
|
|
|
|
| 36 |
Inclina cor meum in testimonia tua,
et non in avaritiam.
|
|
|
|
| 37 |
Averte oculos meos, ne videant vanitatem;
in via tua vivifica me.
|
|
|
|
| 38 |
Statue servo tuo eloquium tuum
in timore tuo.
|
|
|
|
| 39 |
Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum,
quia judicia tua jucunda.
|
|
|
|
| 40 |
Ecce concupivi mandata tua:
in æquitate tua vivifica me.
|
|
|
|
| 41 |
VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine;
salutare tuum secundum eloquium tuum.
|
|
|
Waw. Trust. Psalm 119(v118) |
| 42 |
Et respondebo exprobrantibus mihi verbum,
quia speravi in sermonibus tuis.
|
|
|
|
| 43 |
Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque,
quia in judiciis tuis supersperavi.
|
|
|
|
| 44 |
Et custodiam legem tuam semper,
in sæculum et in sæculum sæculi.
|
|
|
|
| 45 |
Et ambulabam in latitudine,
quia mandata tua exquisivi.
|
|
|
|
| 46 |
Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum,
et non confundebar.
|
|
|
|
| 47 |
Et meditabar in mandatis tuis,
quæ dilexi.
|
|
|
|
| 48 |
Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi,
et exercebar in justificationibus tuis.
|
|
|
|
| 49 |
ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo,
in quo mihi spem dedisti.
|
|
|
Zain. Confidence. Psalm 119(v118) |
| 50 |
Hæc me consolata est in humilitate mea,
quia eloquium tuum vivificavit me.
|
|
|
|
| 51 |
Superbi inique agebant usquequaque;
a lege autem tua non declinavi.
|
|
|
|
| 52 |
Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine,
et consolatus sum.
|
|
|
|
| 53 |
Defectio tenuit me,
pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
|
|
|
|
| 54 |
Cantabiles mihi erant justificationes tuæ
in loco peregrinationis meæ.
|
|
|
|
| 55 |
Memor fui nocte nominis tui, Domine,
et custodivi legem tuam.
|
|
|
|
| 56 |
Hæc facta est mihi,
quia justificationes tuas exquisivi.
|
|
|
|
| 57 |
HETH. Portio mea, Domine,
dixi custodire legem tuam.
|
|
|
Heth. Devotion. Psalm 119(v118) |
| 58 |
Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo;
miserere mei secundum eloquium tuum.
|
|
|
|
| 59 |
Cogitavi vias meas,
et converti pedes meos in testimonia tua.
|
|
|
|
| 60 |
Paratus sum, et non sum turbatus,
ut custodiam mandata tua.
|
|
|
|
| 61 |
Funes peccatorum circumplexi sunt me,
et legem tuam non sum oblitus.
|
|
|
|
| 62 |
Media nocte surgebam ad confitendum tibi,
super judicia justificationis tuæ.
|
|
|
|
| 63 |
Particeps ego sum omnium timentium te,
et custodientium mandata tua.
|
|
|
|
| 64 |
Misericordia tua, Domine, plena est terra;
justificationes tuas doce me.
|
|
|
|
| 65 |
TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,
secundum verbum tuum.
|
|
|
Teth. Value. Psalm 119(v118) |
| 66 |
Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me,
quia mandatis tuis credidi.
|
|
|
|
| 67 |
Priusquam humiliarer ego deliqui:
propterea eloquium tuum custodivi.
|
|
|
|
| 68 |
Bonus es tu, et in bonitate tua
doce me justificationes tuas.
|
|
|
|
| 69 |
Multiplicata est super me iniquitas superborum;
ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
|
|
|
|
| 70 |
Coagulatum est sicut lac cor eorum;
ego vero legem tuam meditatus sum.
|
|
|
|
| 71 |
Bonum mihi quia humiliasti me,
ut discam justificationes tuas.
|
|
|
|
| 72 |
Bonum mihi lex oris tui,
super millia auri et argenti.
|
|
|
|
| 73 |
JOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me:
da mihi intellectum, et discam mandata tua.
|
|
|
Yod. Justice. Psalm 119(v118) |
| 74 |
Qui timent te videbunt me et lætabuntur,
quia in verba tua supersperavi.
|
|
|
|
| 75 |
Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua,
et in veritate tua humiliasti me.
|
|
|
|
| 76 |
Fiat misericordia tua ut consoletur me,
secundum eloquium tuum servo tuo.
|
|
|
|
| 77 |
Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam,
quia lex tua meditatio mea est.
|
|
|
|
| 78 |
Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me;
ego autem exercebor in mandatis tuis.
|
|
|
|
| 79 |
Convertantur mihi timentes te,
et qui noverunt testimonia tua.
|
|
|
|
| 80 |
Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,
ut non confundar.
|
|
|
|
| 81 |
CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea,
et in verbum tuum supersperavi.
|
|
|
Kaph. Deliverance. Psalm 119(v118) |
| 82 |
Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,
dicentes: Quando consolaberis me?
|
|
|
|
| 83 |
Quia factus sum sicut uter in pruina;
justificationes tuas non sum oblitus.
|
|
|
|
| 84 |
Quot sunt dies servi tui?
quando facies de persequentibus me judicium?
|
|
|
|
| 85 |
Narraverunt mihi iniqui fabulationes,
sed non ut lex tua.
|
|
|
|
| 86 |
Omnia mandata tua veritas:
inique persecuti sunt me, adjuva me.
|
|
|
|
| 87 |
Paulominus consummaverunt me in terra;
ego autem non dereliqui mandata tua.
|
|
|
|
| 88 |
Secundum misericordiam tuam vivifica me,
et custodiam testimonia oris tui.
|
|
|
|
| 89 |
LAMED. In æternum, Domine,
verbum tuum permanet in cælo.
|
|
|
Lamed. Faith. Psalm 119(v118) |
| 90 |
In generationem et generationem veritas tua;
fundasti terram, et permanet.
|
|
|
|
| 91 |
Ordinatione tua perseverat dies,
quoniam omnia serviunt tibi.
|
|
|
|
| 92 |
Nisi quod lex tua meditatio mea est,
tunc forte periissem in humilitate mea.
|
|
|
|
| 93 |
In æternum non obliviscar justificationes tuas,
quia in ipsis vivificasti me.
|
|
|
|
| 94 |
Tuus sum ego; salvum me fac:
quoniam justificationes tuas exquisivi.
|
|
|
|
| 95 |
Me exspectaverunt peccatores ut perderent me;
testimonia tua intellexi.
|
|
|
|
| 96 |
Omnis consummationis vidi finem,
latum mandatum tuum nimis.
|
|
|
|
| 97 |
MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine !
tota die meditatio mea est.
|
|
|
Mem. Love. Psalm 119(v118) |
| 98 |
Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo,
quia in æternum mihi est.
|
|
|
|
| 99 |
Super omnes docentes me intellexi,
quia testimonia tua meditatio mea est.
|
|
|
|
| 100 |
Super senes intellexi,
quia mandata tua quæsivi.
|
|
|
|
| 101 |
Ab omni via mala prohibui pedes meos,
ut custodiam verba tua.
|
|
|
|
| 102 |
A judiciis tuis non declinavi,
quia tu legem posuisti mihi.
|
|
|
|
| 103 |
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua !
super mel ori meo.
|
|
|
|
| 104 |
A mandatis tuis intellexi;
propterea odivi omnem viam iniquitatis.
|
|
|
|
| 105 |
NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum,
et lumen semitis meis.
|
|
|
Nun. Light. Psalm 119(v118) |
| 106 |
Juravi et statui
custodire judicia justitiæ tuæ.
|
|
|
|
| 107 |
Humiliatus sum usquequaque, Domine;
vivifica me secundum verbum tuum.
|
|
|
|
| 108 |
Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine,
et judicia tua doce me.
|
|
|
|
| 109 |
Anima mea in manibus meis semper,
et legem tuam non sum oblitus.
|
|
|
|
| 110 |
Posuerunt peccatores laqueum mihi,
et de mandatis tuis non erravi.
|
|
|
|
| 111 |
Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum,
quia exsultatio cordis mei sunt.
|
|
|
|
| 112 |
Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum,
propter retributionem.
|
|
|
|
| 113 |
SAMECH. Iniquos odio habui,
et legem tuam dilexi.
|
|
|
Samek. Safety. Psalm 119(v118) |
| 114 |
Adjutor et susceptor meus es tu,
et in verbum tuum supersperavi.
|
|
|
|
| 115 |
Declinate a me, maligni,
et scrutabor mandata Dei mei.
|
|
|
|
| 116 |
Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam,
et non confundas me ab exspectatione mea.
|
|
|
|
| 117 |
Adjuva me, et salvus ero,
et meditabor in justificationibus tuis semper.
|
|
|
|
| 118 |
Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis,
quia injusta cogitatio eorum.
|
|
|
|
| 119 |
Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ;
ideo dilexi testimonia tua.
|
|
|
|
| 120 |
Confige timore tuo carnes meas;
a judiciis enim tuis timui.
|
|
|
|
| 121 |
AIN. Feci judicium et justitiam:
non tradas me calumniantibus me.
|
|
|
Ain. Obedience. Psalm 119(v118) |
| 122 |
Suscipe servum tuum in bonum:
non calumnientur me superbi.
|
|
|
|
| 123 |
Oculi mei defecerunt in salutare tuum,
et in eloquium justitiæ tuæ.
|
|
|
|
| 124 |
Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam,
et justificationes tuas doce me.
|
|
|
|
| 125 |
Servus tuus sum ego: da mihi intellectum,
ut sciam testimonia tua.
|
|
|
|
| 126 |
Tempus faciendi, Domine:
dissipaverunt legem tuam.
|
|
|
|
| 127 |
Ideo dilexi mandata tua
super aurum et topazion.
|
|
|
|
| 128 |
Propterea ad omnia mandata tua dirigebar;
omnem viam iniquam odio habui.
|
|
|
|
| 129 |
PHE. Mirabilia testimonia tua:
ideo scrutata est ea anima mea.
|
|
|
Pe. Desire. Psalm 119(v118) |
| 130 |
Declaratio sermonum tuorum illuminat,
et intellectum dat parvulis.
|
|
|
|
| 131 |
Os meum aperui, et attraxi spiritum:
quia mandata tua desiderabam.
|
|
|
|
| 132 |
Aspice in me, et miserere mei,
secundum judicium diligentium nomen tuum.
|
|
|
|
| 133 |
Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,
et non dominetur mei omnis injustitia.
|
|
|
|
| 134 |
Redime me a calumniis hominum
ut custodiam mandata tua.
|
|
|
|
| 135 |
Faciem tuam illumina super servum tuum,
et doce me justificationes tuas.
|
|
|
|
| 136 |
Exitus aquarum deduxerunt oculi mei,
quia non custodierunt legem tuam.
|
|
|
|
| 137 |
SADE. Justus es, Domine,
et rectum judicium tuum.
|
|
|
Sade. Justice. Psalm 119(v118) |
| 138 |
Mandasti justitiam testimonia tua,
et veritatem tuam nimis.
|
|
|
|
| 139 |
Tabescere me fecit zelus meus,
quia obliti sunt verba tua inimici mei.
|
|
|
|
| 140 |
Ignitum eloquium tuum vehementer,
et servus tuus dilexit illud.
|
|
|
|
| 141 |
Adolescentulus sum ego et contemptus;
justificationes tuas non sum oblitus.
|
|
|
|
| 142 |
Justitia tua, justitia in æternum,
et lex tua veritas.
|
|
|
|
| 143 |
Tribulatio et angustia invenerunt me;
mandata tua meditatio mea est.
|
|
|
|
| 144 |
Æquitas testimonia tua in æternum:
intellectum da mihi, et vivam.
|
|
|
|
| 145 |
COPH. Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine;
justificationes tuas requiram.
|
|
|
Qoph. Deliverance. Psalm 119(v118) |
| 146 |
Clamavi ad te; salvum me fac:
ut custodiam mandata tua.
|
|
|
|
| 147 |
Præveni in maturitate, et clamavi:
quia in verba tua supersperavi.
|
|
|
|
| 148 |
Prævenerunt oculi mei ad te diluculo,
ut meditarer eloquia tua.
|
|
|
|
| 149 |
Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,
et secundum judicium tuum vivifica me.
|
|
|
|
| 150 |
Appropinquaverunt persequentes me iniquitati:
a lege autem tua longe facti sunt.
|
|
|
|
| 151 |
Prope es tu, Domine,
et omnes viæ tuæ veritas.
|
|
|
|
| 152 |
Initio cognovi de testimoniis tuis,
quia in æternum fundasti ea.
|
|
|
|
| 153 |
RES. Vide humilitatem meam, et eripe me,
quia legem tuam non sum oblitus.
|
|
|
Resh. Help. Psalm 119(v118) |
| 154 |
Judica judicium meum, et redime me:
propter eloquium tuum vivifica me.
|
|
|
|
| 155 |
Longe a peccatoribus salus,
quia justificationes tuas non exquisierunt.
|
|
|
|
| 156 |
Misericordiæ tuæ multæ, Domine;
secundum judicium tuum vivifica me.
|
|
|
|
| 157 |
Multi qui persequuntur me, et tribulant me;
a testimoniis tuis non declinavi.
|
|
|
|
| 158 |
Vidi prævaricantes et tabescebam,
quia eloquia tua non custodierunt.
|
|
|
|
| 159 |
Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine:
in misericordia tua vivifica me.
|
|
|
|
| 160 |
Principium verborum tuorum veritas;
in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
|
|
|
|
| 161 |
SIN. Principes persecuti sunt me gratis,
et a verbis tuis formidavit cor meum.
|
|
|
Shin. Dedication. Psalm 119(v118) |
| 162 |
Lætabor ego super eloquia tua,
sicut qui invenit spolia multa.
|
|
|
|
| 163 |
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,
legem autem tuam dilexi.
|
|
|
|
| 164 |
Septies in die laudem dixi tibi,
super judicia justitiæ tuæ.
|
|
|
|
| 165 |
Pax multa diligentibus legem tuam,
et non est illis scandalum.
|
|
|
|
| 166 |
Exspectabam salutare tuum, Domine,
et mandata tua dilexi.
|
|
|
|
| 167 |
Custodivit anima mea testimonia tua,
et dilexit ea vehementer.
|
|
|
|
| 168 |
Servavi mandata tua et testimonia tua,
quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
|
|
|
|
| 169 |
TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine;
juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
|
|
|
Tau. Help. Psalm 119(v118) |
| 170 |
Intret postulatio mea in conspectu tuo;
secundum eloquium tuum eripe me.
|
|
|
|
| 171 |
Eructabunt labia mea hymnum,
cum docueris me justificationes tuas.
|
|
|
|
| 172 |
Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum,
quia omnia mandata tua æquitas.
|
|
|
|
| 173 |
Fiat manus tua ut salvet me,
quoniam mandata tua elegi.
|
|
|
|
| 174 |
Concupivi salutare tuum, Domine,
et lex tua meditatio mea est.
|
|
|
|
| 175 |
Vivet anima mea, et laudabit te,
et judicia tua adjuvabunt me.
|
|
|
|
| 176 |
Erravi sicut ovis quæ periit: quære servum tuum,
quia mandata tua non sum oblitus. |
|
|
|