|
| 106 |
LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS |
Psalms - Wycliffe Bible(14c) |
Psalms - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia ejus.
|
|
|
BOOK 5. Psalm 107(v106) |
| 2 |
Dicant qui redempti sunt a Domino,
quos redemit de manu inimici,
et de regionibus congregavit eos,
|
|
|
|
| 3 |
a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
|
|
|
|
| 4 |
Erraverunt in solitudine, in inaquoso;
viam civitatis habitaculi non invenerunt.
|
|
|
|
| 5 |
Esurientes et sitientes,
anima eorum in ipsis defecit.
|
|
|
|
| 6 |
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,
et de necessitatibus eorum eripuit eos;
|
|
|
|
| 7 |
et deduxit eos in viam rectam,
ut irent in civitatem habitationis.
|
|
|
|
| 8 |
Confiteantur Domino misericordiæ ejus,
et mirabilia ejus filiis hominum.
|
|
|
|
| 9 |
Quia satiavit animam inanem,
et animam esurientem satiavit bonis.
|
|
|
|
| 10 |
Sedentes in tenebris et umbra mortis;
vinctos in mendicitate et ferro.
|
|
|
|
| 11 |
Quia exacerbaverunt eloquia Dei,
et consilium Altissimi irritaverunt.
|
|
|
|
| 12 |
Et humiliatum est in laboribus cor eorum;
infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
|
|
|
|
| 13 |
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur;
et de necessitatibus eorum liberavit eos.
|
|
|
|
| 14 |
Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis,
et vincula eorum dirupit.
|
|
|
|
| 15 |
Confiteantur Domino misericordiæ ejus,
et mirabilia ejus filiis hominum.
|
|
|
|
| 16 |
Quia contrivit portas æreas,
et vectes ferreos confregit.
|
|
|
|
| 17 |
Suscepit eos de via iniquitatis eorum;
propter injustitias enim suas humiliati sunt.
|
|
|
|
| 18 |
Omnem escam abominata est anima eorum,
et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
|
|
|
|
| 19 |
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,
et de necessitatibus eorum liberavit eos.
|
|
|
|
| 20 |
Misit verbum suum, et sanavit eos,
et eripuit eos de interitionibus eorum.
|
|
|
|
| 21 |
Confiteantur Domino misericordiæ ejus,
et mirabilia ejus filiis hominum.
|
|
|
|
| 22 |
Et sacrificent sacrificium laudis,
et annuntient opera ejus in exsultatione.
|
|
|
|
| 23 |
Qui descendunt mare in navibus,
facientes operationem in aquis multis:
|
|
|
|
| 24 |
ipsi viderunt opera Domini,
et mirabilia ejus in profundo.
|
|
|
|
| 25 |
Dixit, et stetit spiritus procellæ,
et exaltati sunt fluctus ejus.
|
|
|
|
| 26 |
Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos;
anima eorum in malis tabescebat.
|
|
|
|
| 27 |
Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius,
et omnis sapientia eorum devorata est.
|
|
|
|
| 28 |
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur;
et de necessitatibus eorum eduxit eos.
|
|
|
|
| 29 |
Et statuit procellam ejus in auram,
et siluerunt fluctus ejus.
|
|
|
|
| 30 |
Et lætati sunt quia siluerunt;
et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
|
|
|
|
| 31 |
Confiteantur Domino misericordiæ ejus,
et mirabilia ejus filiis hominum.
|
|
|
|
| 32 |
Et exaltent eum in ecclesia plebis,
et in cathedra seniorum laudent eum.
|
|
|
|
| 33 |
Posuit flumina in desertum,
et exitus aquarum in sitim;
|
|
|
|
| 34 |
terram fructiferam in salsuginem,
a malitia inhabitantium in ea.
|
|
|
|
| 35 |
Posuit desertum in stagna aquarum,
et terram sine aqua in exitus aquarum.
|
|
|
|
| 36 |
Et collocavit illic esurientes,
et constituerunt civitatem habitationis:
|
|
|
|
| 37 |
et seminaverunt agros et plantaverunt vineas,
et fecerunt fructum nativitatis.
|
|
|
|
| 38 |
Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis;
et jumenta eorum non minoravit.
|
|
|
|
| 39 |
Et pauci facti sunt et vexati sunt,
a tribulatione malorum et dolore.
|
|
|
|
| 40 |
Effusa est contemptio super principes:
et errare fecit eos in invio, et non in via.
|
|
|
|
| 41 |
Et adjuvit pauperem de inopia,
et posuit sicut oves familias.
|
|
|
|
| 42 |
Videbunt recti, et lætabuntur;
et omnis iniquitas oppilabit os suum.
|
|
|
|
| 43 |
Quis sapiens, et custodiet hæc,
et intelliget misericordias Domini? |
|
|
|