|
| 49 |
LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS |
Psalms - Wycliffe Bible(14c) |
Psalms - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est,
et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
|
|
|
Worship in Spirit & in Truth. Psalm 50(v49) |
| 2 |
Ex Sion species decoris ejus:
|
|
|
|
| 3 |
Deus manifeste veniet;
Deus noster, et non silebit.
Ignis in conspectu ejus exardescet;
et in circuitu ejus tempestasvalida.
|
|
|
|
| 4 |
Advocabit cælum desursum, et terram,
discernere populum suum.
|
|
|
|
| 5 |
Congregate illi sanctos ejus,
qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
|
|
|
|
| 6 |
Et annuntiabunt cæli justitiam ejus,
quoniam Deus judex est.
|
|
|
|
| 7 |
Audi, populus meus, et loquar;
Israël, et testificabor tibi:
Deus, Deus tuus ego sum.
|
|
|
|
| 8 |
Non in sacrificiis tuis arguam te;
holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
|
|
|
|
| 9 |
Non accipiam de domo tua vitulos,
neque de gregibus tuis hircos:
|
|
|
|
| 10 |
quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum,
jumenta in montibus, et boves.
|
|
|
|
| 11 |
Cognovi omnia volatilia cæli,
et pulchritudo agri mecum est.
|
|
|
|
| 12 |
Si esuriero, non dicam tibi:
meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.
|
|
|
|
| 13 |
Numquid manducabo carnes taurorum?
aut sanguinem hircorum potabo?
|
|
|
|
| 14 |
Immola Deo sacrificium laudis,
et redde Altissimo vota tua.
|
|
|
|
| 15 |
Et invoca me in die tribulationis:
eruam te, et honorificabis me.
|
|
|
|
| 16 |
Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas?
et assumis testamentum meum per os tuum?
|
|
|
|
| 17 |
Tu vero odisti disciplinam,
et projecisti sermones meos retrorsum.
|
|
|
|
| 18 |
Si videbas furem, currebas cum eo;
et cum adulteris portionem tuam ponebas.
|
|
|
|
| 19 |
Os tuum abundavit malitia,
et lingua tua concinnabat dolos.
|
|
|
|
| 20 |
Sedens adversus fratrem tuum loquebaris,
et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.
|
|
|
|
| 21 |
Hæc fecisti, et tacui.
Existimasti inique quod ero tui similis:
arguam te, et statuam contra faciem tuam.
|
|
|
|
| 22 |
Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum,
nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
|
|
|
|
| 23 |
Sacrificium laudis honorificabit me,
et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. |
|
|
|