katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

33 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit. In Praise of God's Justice. Psalm 34(v33)
2 Benedicam Dominum in omni tempore;
semper laus ejus in ore meo.
 
3 In Domino laudabitur anima mea:
audiant mansueti, et lætentur.
 
4 Magnificate Dominum mecum,
et exaltemus nomen ejus in idipsum.
 
5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me;
et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
 
6 Accedite ad eum, et illuminamini;
et facies vestræ non confundentur.
 
7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum,
et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
 
8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum,
et eripiet eos.
 
9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus;
beatus vir qui sperat in eo.
 
10 Timete Dominum, omnes sancti ejus,
quoniam non est inopia timentibus eum.
 
11 Divites eguerunt, et esurierunt;
inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
 
12 Venite, filii; audite me:
timorem Domini docebo vos.
 
13 Quis est homo qui vult vitam;
diligit dies videre bonos?
 
14 Prohibe linguam tuam a malo,
et labia tua ne loquantur dolum.
 
15 Diverte a malo, et fac bonum;
inquire pacem, et persequere eam.
 
16 Oculi Domini super justos,
et aures ejus in preces eorum.
 
17 Vultus autem Domini super facientes mala,
ut perdat de terra memoriam eorum.
 
18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos;
et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
 
19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde,
et humiles spiritu salvabit.
 
20 Multæ tribulationes justorum;
et de omnibus his liberabit eos Dominus.
 
21 Custodit Dominus omnia ossa eorum:
unum ex his non conteretur.
 
22 Mors peccatorum pessima;
et qui oderunt justum delinquent.
 
23 Redimet Dominus animas servorum suorum,
et non delinquent omnes qui sperant in eo.