katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

143 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus,
qui docet manus meas ad prælium,
et digitos meos ad bellum.
I Will Extol thee O Lord My King. Psalm 144(v143)
2 Misericordia mea et refugium meum;
susceptor meus et liberator meus;
protector meus, et in ipso speravi,
qui subdit populum meumsub me.
 
3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei?
aut filius hominis, quia reputas eum?
 
4 Homo vanitati similis factus est;
dies ejus sicut umbra prætereunt.
 
5 Domine, inclina cælos tuos, et descende;
tange montes, et fumigabunt.
 
6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos;
emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
 
7 Emitte manum tuam de alto: eripe me,
et libera me de aquis multis,
de manu filiorum alienorum:
 
8 quorum os locutum est vanitatem,
et dextera eorum dextera iniquitatis.
 
9 Deus, canticum novum cantabo tibi;
in psalterio decachordo psallam tibi.
 
10 Qui das salutem regibus,
qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,
 
11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum,
quorum os locutum est vanitatem,
et dextera eorum dextera iniquitatis.
 
12 Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua;
filiæ eorum compositæ,
circumornatæ ut similitudo templi.
 
13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud;
oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis;
 
14 boves eorum crassæ.
Non est ruina maceriæ, neque transitus,
neque clamor in plateis eorum.
 
15 Beatum dixerunt populum cui hæc sunt;
beatus populus cujus Dominus Deus ejus.