katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

111 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. Beatus vir qui timet Dominum:
in mandatis ejus volet nimis.
A Passover Song. Psalm 112(v111)
2 Potens in terra erit semen ejus;
generatio rectorum benedicetur.
 
3 Gloria et divitiæ in domo ejus,
et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
 
4 Exortum est in tenebris lumen rectis:
misericors, et miserator, et justus.
 
5 Jucundus homo qui miseretur et commodat;
disponet sermones suos in judicio:
 
6 quia in æternum non commovebitur.
 
7 In memoria æterna erit justus;
ab auditione mala non timebit.
Paratum cor ejus sperare in Domino,
 
8 confirmatum est cor ejus;
non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
 
9 Dispersit, dedit pauperibus;
justitia ejus manet in sæculum sæculi:
cornu ejus exaltabitur in gloria.
 
10 Peccator videbit, et irascetur;
dentibus suis fremet et tabescet:
desiderium peccatorum peribit.