katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

142 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam;
auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua;
exaudime in tua justitia.
A Prayer for Help. Psalm 143(v142)
2 Et non intres in judicium cum servo tuo,
quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
 
3 Quia persecutus est inimicus animam meam;
humiliavit in terra vitam meam;
collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi.
 
4 Et anxiatus est super me spiritus meus;
in me turbatum est cor meum.
 
5 Memor fui dierum antiquorum;
meditatus sum in omnibus operibus tuis:
in factis manuum tuarum meditabar.
 
6 Expandi manus meas ad te;
anima mea sicut terra sine aqua tibi.
 
7 Velociter exaudi me, Domine;
defecit spiritus meus.
Non avertas faciem tuam a me,
et similis ero descendentibus in lacum.
 
8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam,
quia in te speravi.
Notam fac mihi viam in qua ambulem,
quia ad te levavi animammeam.
 
9 Eripe me de inimicis meis, Domine:
ad te confugi.
 
10 Doce me facere voluntatem tuam,
quia Deus meus es tu.
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
 
11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me:
in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam,
 
12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos,
et perdes omnes qui tribulant animam meam,
quoniam ego servus tuus sum.