katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

110 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,
in consilio justorum, et congregatione.
Praise the Lord!. Psalm 111(v110)
2 Magna opera Domini:
exquisita in omnes voluntates ejus.
 
3 Confessio et magnificentia opus ejus,
et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
 
4 Memoriam fecit mirabilium suorum,
misericors et miserator Dominus.
 
5 Escam dedit timentibus se;
memor erit in sæculum testamenti sui.
 
6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,
 
7 ut det illis hæreditatem gentium.
Opera manuum ejus veritas et judicium.
 
8 Fidelia omnia mandata ejus,
confirmata in sæculum sæculi,
facta in veritate et æquitate.
 
9 Redemptionem misit populo suo;
mandavit in æternum testamentum suum.
Sanctum et terribile nomen ejus.
 
10 Initium sapientiæ timor Domini;
intellectus bonus omnibus facientibus eum:
laudatio ejus manet in sæculum sæculi.